Latin
LIBER I, 8. Calumnia
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
»Quae dea? «»Credulitas. «»Quis circum? «»Inscitia laeua est:
Suspicio dextrum possidet illa latus. «
»Cur facies aurita Midae de more? «»Male audit:
Attingit summa uerba quod aure tenus. «
»Quae uero aduerso mulier pulcherrima gressu? «
»Immo illa toto tetrius orbe nihil! «
»Quaenam haec? «»Composito malesuada Calumnia uultu,
Nec nisi fucandis ingeniosa genis. «
»Cur furibunda tamen tumidae male temperat irae? «
»Hoc uitium prauae mentis et artis habet. «
»Cur illi cupidas impensius applicat aures
Credulitas? «»Proprium docta fouere malum est. «
»Quid, precor, insontem puerum manus altera raptat,
Altera fumantes condit in ossa faces? «
»Haec, puto, tranquillam nescit tolerare quietem,
Illa sed incautos insidiosa premit. «
»Quis praeit? «»Exanguis lacerans sua uiscera Liuor. «
»Qui circum? «»Insidiam hinc cernis et inde Dolum. «
»Quid Pudor huic flexa ceruice subinde pauescit? «
»Post sua quod Verum terga uolare uidet.
Namque intermoritur ueniente Calumnia Vero,
Futilis ac ueluti nox oriente die. «
»Quis primus scelerum matrem depinxit? «»Apelles.
Hinc graue discrimen prisca tabella docet:
Vilior haec, fateor, tam paruo tempore, sed quae
Consenuisse nequit, caera secunda mea est. «