Latin
LIBER II, 4. De summo Bono et amore diuino precatio, lines 2.4.279-2.4.284
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 2.4.279-284
Unproofread scanNot analysed yet
Quod totum in Te est: nam Tu, Pater, omnia solus
Gaudia, deliciae dulces et amoena uoluptas,
Immortale Bonum nulli enarrabile, idemque
Finis inexaustus uotorum et copia diues.
Omnibus ergo bonis nos Te potiamur habendo,
Perpetuumque Tuo saciemur amore fruentes.