Latin
LIBER III, 1. Alexandro Pharnessio Cardinali suo principi, lines 3.1.47-3.1.96
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 3.1.47-96
Unproofread scanNot analysed yet
Aestimat haec longe uenientia carbasa rupes,
Illa expiscandis commoda seruit aquis;
Haec paruos frutices et idonea pascua praebet:
Ingenium dicas cuilibet esse loco.
Quid mirum caelo fruimur si sospite: nusquam
Noxia pestiferum uirus Auerna uomunt,
Nec caelum nec aquas contaminat ulla Mephytis,
Exhalat nebulas nulla lacuna graues.
Sic mea cyaneo micat aethere uilla salubris
Et longae augurium dulce salutis habet,
Vitalisque placet Zephyri genitalibus auris
Temperiemque unam uerque perenne tenet,
Qua sinuant arcum atque utrinque reflexa uicissim
Exarmant uastum brachia bina fretum.
Hic ubi miramur fida statione morantes
Inque uicem innumeras ire redire rates,
Aedibus urbanis decorantur praedia, quaeuis
Tecta uoluptatem ruris et urbis habent.
Nanque peregrinas apportat sedula merces,
Gaudet et aduectis insula laeta bonis,
Et desiderium naturae industria supplet
Cunctaque, terrarum quae parit orbis, habet:
Annonam et facilem uictum Trinacria, uestes
Occeanus fęlix, cinnama mittit Arabs.
Ergo laborandis multum est operosa carinis,
Remigio atque alis docta uolare suis,
Seu cariem emendat ueterem et subducta reponit
Naufragia et solitas cogit inire uias,
Siue rudes pinus cessare in montibus altis
Dedocet et nymphas aequoris esse iubet.
Hic Cybeles lucum et Dodonae animata loquacis
Robora uenturae puppis in astra putes,
Argoasque manus ipsamque impune Mineruam
Sudantem et Typhin saepe uidere licet:
Nunc Athamantaeo meliorem uellere lanam,
Nunc Cererem aut Bromium nauis onusta uehit.
Hic labor egregius, Cyclopum hic tecta; nec arma
Nautica nec cessat Mulciber ipse deus.
Quid referam Dryadumque choros lususque procaces,
Caeruleas mauis siue uidere deas?
Aut pede suspenso Satyros ad furta uolantes
Dulcia, nocturnis surripienda dolis?
His ego deliciis, Princeps uenerande, relaxor,
Quae mihi curarum millia multa leuant.
Hic mea respirat grauibus iactata procellis
Et tandem placidis cymba quiescit aquis.
Te quoque, sed fatis melioribus, astra tuentur
Blandaque secessus sospitat aura tuos,
Protendique suum uentura in saecula regem
Certa futurorum dant elementa notas.