Latin
Poem 4.13
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 4.13
Unproofread scanNot analysed yet
»Qui rapere hanc nuptam gaudes, Hymenaee? Marito
Cur flentem ducis? «»Gaudia prima timet. «
»Cur secum irasci patitur? «»Defendere florem
Virgineum rapidis unguibus illa parat. «
»Vnguibus an solis poterit confidere? «»Quidni?
Fidere uirginibus dente uel ungue licet. «
»Cur tamen huic, nollet quem uincere, uirgo repugnat? «
»Quid nisi quod spolia haec sanguinolenta placent? «
»Si tamen, ut primos ueris spoliemus odores,
Nos iuuat hamatis laedere crura rubis,
Nemo nec e spinis Paestanos carpere flores
Horreat aut Siculos depopulare fauos,
Me quoque uirgineum florem rapuisse tot inter
Lacrimulas, morsus, uulnera mille, iuuat.
Ergo ne cessa defendere, uirgo, pudorem:
Pugna, pugnando es nam placitura magis!
Sic poteris cupido preciosior esse marito:
O quantum castae uirginis arma iuuant! «