Latin
Poem 4.15
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 4.15
Unproofread scanNot analysed yet
Flauilla mea ambrosia,
Meum delicium ac melos,
Fauos mellis Hymetii
Dulces ulterius sapis,
Quae dulcedine praeteris
Meracissima defruta,
Atque uuas apiarias,
Palmarumque uirentium
Maturas cariothides,
Illo nectare dulcior
Hyblaea quod arundine
Et canna Oebosia coit.
Tuum quilibet osculum
Mallet quam cyathum Iouis;
Tuum carpere flosculum
Mallet quam solium Iouis.