Latin · Elegiac couplet
Poem 4.21
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 4.21
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe uel indignos facundia diues honestat,
Non tamen haec meritae laudis honore caret.
Hinc acoris necnon laudes Busyridis extant,
Praeconemque suum noxia febris habet,
Nec suus ornando Tersiti defuit auctor:
Non habet hinc iustam lingua diserta notam.
Tu quoque, ni fallor, non illaudabere, uates,
Quod me, quod patriam, tollis in astra meam,
Si modo cum patria uatem studiosius ornas
Ingenii ut uires experiare tui.