Latin
LIBER IIII, lines 4.3.49-4.3.94
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 4.3.49-94
Unproofread scanNot analysed yet
Illa sed, auxilio cuius sanescere quaeris,
Illa erit exitio nata puella tuo! «
Haec responsa dedit, uix qualia frondibus altis
Chaonii nemoris praecinat augur auis.
Nanque ego dum curis peterem te, uita, leuandis,
Ac uelut ad medicam confugit aeger opem,
Infęlix perii, qui dum mea uulnera curo,
Vulneror estque oculis plaga nouata tuis.
Nec tot Ituraeas armare uenena sagittas
Quaeque uolant retro Parthica tela ferunt,
Quot lasciua tuis et caeca feruntur ocellis
Nec nisi uisceribus spicula nota meis.
Vtque petens uenantis opem male cerua saluti
Consulit et capitur credulitate sua,
Quaeque procellarum nimium secura tenetur,
Naufragium in portu saepe carina facit,
Sic ego nunc pereo dum te, mea Flauia, credo
Perfugium curis esse fidele meis.
Vesano neque enim dantur fomenta dolori,
Vulneris unde fuit fons et origo mei:
Immo recrudescit nunquam coitura cicatrix
Plagaque uisceribus gliscit hyulca meis.
Ipsa tamen nostro mitescere sanguine nescis,
Passa nec officiis mollior esse meis,
Quam, reor, Herculei nequeant mutare labores,
Aut Asiae molles uincere diuitiae,
Quo mihi uicinam laetho reuocare salutem
Et luci uitae restituisse uelis.
Si tamen insanos exoluam morte dolores,
Mors mea, crede, tuum, Flauia, crimen erit!
Nanque ego, quo tanti casus monimenta supersint,
Mandabo haec tumuli fronte notanda mei:
»Flauia, quae uita fuerat mihi carior ipsa,
Causa immaturae mortis acerba fuit. «
Hanc tibi –crede mihi –parient mea funera laudem!
Ah, tantum poteris lenta uidere nefas?
Nec mihi, cum pheretro portabor inane cadauer,
In cineres lacrimas ultima dona dabis?
Nec pariter dices, cum flebor uoce meorum:
»Hic mihi, proh Superi, fidus amator erat! «?
Et mea ut accensis lucebunt funera flammis,
Ah, poteris uultus exhylarare tuos,
Nec laniata comas manibus, laniata capillos,
Clamabis nomen terque quaterque meum?
Nec frustra membris frigentibus oscula figes
Cum mihi pars sensus nulla superstes erit?