Latin
LIBER V, lines 5.4.256-5.4.301
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 5.4.256-301
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc tu militiam et castrensia facta secutus
Pro patria et templis et relligione tuenda
Suscipis hoc studium, quo tu terrasque polumque
Demeruisse potes: Tyriae pro tegmine pallae
Purpureaque toga loricae luce micantis
Lumina praestringis solemque lacessere gaudes
Indutus ferro. Nec tu mirabere tęlo
Mortali diuina tegi: nanque illa recusant
Haec quoque praeripere et nostros ambire triumphos.
Quod si ope mortali titubes defessus et aeger
Deficias, sociis caelum tibi militet armis.
Ergo desidiam mollem luxusque relegas,
Nec segni pateris marcere per ocia somno,
Sed tyrocinio frueris bellique palestra,
Robur et adsiduo gaudes sudore pacisci.
Inuigilare feris uenandis, cingere saltus,
Ortarique canes, latebras intrare ferarum,
Vestigare truces ursos et dentibus apros
Fulmineis premere et Lybicos optare leones
Comminus et tigres inuadere foetibus orbas
Dignatus, neque enim capreas ceruosque fugaces
Figere, contentus solo praeuertere cursu
Montis inaccessi rupes imperuia nec te
Fossa retardauit praeceps et concaua uallis
Transmittenda leui saltu, nec si qua fuerunt
Obuia, suspensas strinxerunt gramina plantas.
Non imber pluuiique Ioues nimbique minaces,
Horridus aut Boreas nudo deterruit axe,
Solstitiique grauis furor et torrentior axis,
Nec te uenter iners, tantos nec obire labores
Venatumque sequi cogit gula: nam tibi sola est
Pulmentum praedulce fames, tibi sobria mulcet
Lympha sitim, galeae nec pocula saepe, nec horres
Potandas haurire niues. Nunc exeris enses
Et uicibus gratis dextram laeuamque fatigas,
Nunc iaculum, nunc gesa manu, nunc spicula torques,
Verbere nunc glandes Baleari, grandinis instar.
Peliaco sic monte ferox sudauit Achilles
Instruxitque manus domituras Pergama, docti
Praegressus praecepta senis, seu luderet armis,
Siue ope proficeret medica, et post bella sonanti
Respiraret ouans cythara. Talisque lacertos
Eurota mirante suos in gymnade prima
Explicuit Pollux gyrosque induxit habenis,
Primaeuaque suum frenauit in indole Castor
Cyllaron. O qualis tota conspectus in urbe!