Latin · Dactylic hexameter
LIBER V, lines 5.4.347-5.4.394
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 5.4.347-394
Unproofread scanNot analysed yet
Seu quem primaeua maturior indole flexit
Daraeum et Porrum reges uicturus et Indos,
Seu qui Caesareis solitus spumare lupatis
Humano quadrupes gressu et sternacibus armis
Indignatus enim sessoris frena secundi.
Frenandis nec uterque feris praestantior: hic quem
Maiorem patria praesensit et orbe futurum
Attonitus genitor, seu qui fuit aemulus et par,
Et primus Caesar regnauit in urbe Quirini.
Sed qualem primis te sensit Hetruscus in armis
Pontificis Calabrique ducis socia arma sequutum,
Consiliis quantum ualeas, Vrsine, uel armis,
Hostiles nouere manus, nanque agmine iuncto
Regia Pontificisque simul conflata potestas
Cum Thuscas uastaret opes ac uiribus aequis
Territa Tyrrhenae nutarent moenia gentis
Et coniuratas tremeret Florentia uires,
Martis et auctores geminos: hinc robora regis
Aragoni, hinc sacrae consortia bella Thyane.
Non unum sortita ducem certamina tantae
Militiae: commissa manu uexilla gerebat
Pontificis Xysti Vrbinas, hinc Martius haeros
Imperium et summam patrii Mauortis agebat
Bellipotens Calaber. Consors tamen utraque uirtus,
Magna licet, diuersa tamen, conuenit in unum;
Concordesque animis, discordes moribus, ambo
Confluxere duces. Quamuis praeclarus uterque
Ductor uterque bonus, uariis tamen artibus impar
Militiae, eiusdem sociis pugnabat honoris
Ingenium. His concors prouincia parque potestas,
Communis fortuna fuit; tum gloria simplex,
Sed diuersa tamen. Solertia bellica discors
Imperii consortis erat, uirtutis et usus
Discolor et morum species: procliuior alter
In senium, uarios usu tradente magistro
Euentus doctus tot casibus, inter et arma
Et strictos enses studiis exercitus, inde
Consiliis melior certis insistere rebus
Expugnare mora nec iniquis credere quicquam
Casibus, artificis metuens ludibria fati;
Nec temere adsuetus prius hostis discere uires
Quam conferre manum, facilis struxisse nec alas,
Inuitet nisi nacta suum uictoria tempus
Et tempestiuas occasio laxet habenas.
Hinc nulli totiens reges et regna tueri
Commissum, nulli prudentia maior et usus
Nec belli par fama fuit, fiducia tantum
Nulla ducem pugnaeque incertior alea lusit;