Latin
LIBER V, lines 5.4.54-5.4.106
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 5.4.54-106
Unproofread scanNot analysed yet
Quo fit ut euictis respiret tota tyrannis
Parthenope ac placidę tandem exarmata quiescat
In gremio pacis, maiestas regia uobis
Debeat imperii uindictam adsertaque regna,
Vrsini porceres; uestro uictoria parta est
Milite et auxiliis tantis nunc aula triumphat.
Quod si nobilitas et caetera facta deessent
Rebus, Roma, tuis, nostro praetendere saeclo
Si nihil antiquum posses uilisque iaceres
Atque obscura parens, una fęlicior esses
Progenie, partu te nobilitare uel uno
Sufficeret Paullus, nulli uirtute secundus.
Quem mihi uel priscis fas sit conferre Camillis,
Aemiliis Fabiisque simul, qui laude nec ulli
Aeneadum aut magno possit cessisse Quirino.
Hunc quoque Bellona genitum seu Marte putares,
Proque suis mallet geminis peperisse sacerdos
Illia: praeduris non ille cubilibus infans
Inter lustra feris cunabula cognita pressit,
Nec nuda tellure queri nec ad ubera suetus
Nutricis reptare lupae, nec more ferarum
Cum catulis uagire et fletu poscere matrem,
Verum hunc maturo genitrix non anxia partu
Purpureis enixa toris fauitque uerendo
Iuno puerperio et uentris Lucina labores
Fęlicemque uterum propius solata leuauit,
Duxit et aethereas uenerabile pignus in auras
Et gremio gauisa tulit fouitque tepenti
Nutricem simulata sinu; simul oscula iungens
Ter patriis lustrauit aquis, ter carmine sanxit
Perpetuo et longum iuuenescere iussit in aeuum,
Cumaeosque situs et Nestoris obtulit annos.
Mox Fortuna suis illum cognata lacertis
Sustulit, utque suo fęlix arrisit alumno,
Amplexumque sinu pressumque tenacibus ulnis
Permulsit totum et perfudit diuite cornu
Atque interruptis uagitibus oscula iungens
Indulsit totam nec non permisit in aeuum
Perpetuam sese comitem. Mox sidera toto
Circumfusa polo, uario quaecunque rotatu
Occasus ortusque uident, uno agmine et omnes
Confluxisse deos tanti ad spectacula partus
Crediderim. Gauisa simul sunt astra morari
Natalem mirata nouum, tum sidus ad ortus
Flagrauit properare suos caelumque pependit
Attonitum atque obitus astris cunctantibus haesit
Signifer Antipodasque ima statione coaegit
Desperare diem et populi stupuere iacentes
Astrorum cessare uices caelique regressus
Quaesiuere sui, nostroque perhorruit orbe
Stellarum subitas Babylonia cura catheruas,
Et noua Achęmenii cecinere oracula ritus
Opstupuitque humero grauiori caelifer Athlas.