# Carmina e cod. Vat. lat. 1678 5.7.44-80

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678, LIBER V, lines 5.7.44-5.7.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/5.7.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/5.7.44

Quod uetitum est nobis, multum concedimus annis.
Adde quod ingenii est incuria, summa quod ars est
Dissimulare artem, nec grata est comptior aequo,
Quae lenocinio constat peregrinaque iactat
Munera, mercato penitus circumlita fuco
Forma. Suos uultus quoties solertius ornat
Ingeniosa Venus, quaesita tot artibus aegre
Ornamenta tegi, neglecta parte laborat,
Aut zonam fallax aliquo discingitur astu.
Nudus Amor, nuda est et Gratia: maxima prudens
Simplicitas dos est naturaque pulchrior arte,
Qualis Apellaeis genialiter insita caeris
Extitit orta mari Venus atque exerta superne
Pube tenus strinxit rorantes uda capillos,
Vincit adoptiuos facies natiua colores.
Nunc age, quid querulo poscit quinarius ore,
Expediam paucis; gemini loca bina sodales
Dactylus et spondeus in prima fronte tuentur
Consortes, uariantque uices, ad carmen hyantes
Vatis et arbitrium: locus est obnoxius uni
Tertius et sola spondei ditione tenetur.
Mox quarto quintoque gradu uestigia truncat
Carminis et duplex anapestus calce suprema
Claudicat, ingenuo cui gratia multa decore
Impariles pensat gressus curtique reponit
Damna pedis; rerum si copia diuite cornu
Verborumque fluunt Veneres uariique lepores
Cycnaeumque melos uincit canor, omnia uocum
Dicendi simul et rerum discrimina nactus.
Meta tamen geminis in uersibus ultima constet,
Sensa nec ulterius fusis spatientur habenis,
Inque uicem numeris par sit sententia binis.
Quo tamen ut sedes anapesti consona discas
Tempora, praeuenere breues a fronte gemellae:
Mox quasi syrma trahit longam tibi syllaba caudam
Tertia. Sic elego magnum sociante cothurnum
Dulcior alternis respondet Gratia Musis.

---

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/crijev-i-carm-1678.xml.
