Latin
Poem 6.17
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 6.17
Unproofread scanNot analysed yet
Flesse deas omnes perhibent in funere Marrae,
Praecipue Veneres atque Pudicitiam.
Dum consueta tamen iactatur naenia: »Quidnam
Deflemus«, querulo est Musa locuta sono,
»Fama tenet cuius terras et spiritus astra?
Mortem unam duplex uita secuta fuit. «