# Carmina e cod. Vat. lat. 1678 6.3.1-48

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678, LIBER VI, lines 6.3.1-6.3.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/6.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/6.3.1

Ciuica seruatae fuerant monimenta salutis,
Erepti magnum ciuis ab hoste decus,
At qui cincta graui castra obsidione leuasset,
Gramineo uictor munere dignus erat;
Sed simul egregios uatumque ducumque labores
Pensabant donis laurea serta suis.
Nunc tibi quae placidas Achademia cessit habenas,
Qua respirarunt dogmata prisca duce,
Vrbica quae celebrat cunabula rite quotannis,
Moenia quae coetu nobiliore colit,
Vatibus ornandis ritus instaurat auitos
Et redimunt priscum laurea serta decus.
Hinc desueta diu recidiuae munera frondis
Digneris sancta nectere, Blonde, manu.
Nec uereor, uani insimuler quaesitor honoris,
A patriis cuius soluimus ergo iugis:
Non uotis, non hoc precibus uenamur iniquis,
Captamus non hoc ambitione decus;
Poscimus inuiti, neque uera refellere fas est,
Poscere quod uitium est, ut meruisse decus.
Turpe negare tamen non poscere, si modo iustos
Exploratores pagina nostra tulit;
Vulnera transuersi nec formidauimus unguis,
Dedecorat lusus caera nec ulla meos,
Censerique iuuat doctorum examine tanto,
Quod mihi iudicii pluris honore fuit.
Vtque sodalitii delectus et optio praecox,
Pars ego nunc uestri nuncupor una chori,
Sic uiridi lauro teneris donandus in annis
Praedicor et placeo pene poeta puer.
Nec nota me damnat censoria iudice Roma:
Iure petit quisquis praemia digna petit.
Nec conferre nihil titulos et nomina credas:
Obruta nam uirtus uillior esse solet.
Quid quod clara magis metuere et cognita uirtus
Instigat multos? Aemula calcar habent:
Hoc omnes pariter stimulorum impellimur oestro,
Ingenuae uirtus uerbera laudis amat.
Sponte, nec inuiti sequimur quodcunque probamus,
Semper et alterius splendida facta iuuant;
Semper et effigiem uisi metimur honoris,
Nec quisquam uinci qui patiatur erit.
Non temere inuenies qui non aliena recenset:
Fingimur externis quisque magisteriis.
Alter Phidiaca stimulos deducit ab arte,
Pictor Apelleum comparat alter ebur;
Ille locuturas certat mollire figuras
Naturae artificis uiuum imitatus opus.

---

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/crijev-i-carm-1678.xml.
