# Carmina e cod. Vat. lat. 1678 6.3.49-98

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678, LIBER VI, lines 6.3.49-6.3.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/6.3.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/6.3.49

Aemulus orator Ciceronis uincere laudes
Seu quod Cecropium certat adire sophos.
Maeonidae uates et magni fama fatigat
Vergilii et ueteris nomina clara tubae.
Nunc sequimur laudem et foecundae munera pacis
Et modo Pellaei facta imitanda ducis.
Sectamur quod quisque probat nec uillia tangunt:
Igniculis flagrant pectora quaeque suis.
Sic exempla uiros externaque facta perurrunt,
Gloria nec tepidas subdit in ossa faces;
Nec mea tot laudum stimulis monimenta carebunt
Atque ita multorum nominis auctor ero.
Tanquam immaturos nec quisquam computet annos:
Multa suos norunt anticipare dies,
Saepe inopinantem fallit prudentia; uelox
Non expectato tempore saepe uenit.
Perpetuum multis puerascit inertior aetas,
Praeterit et stultos cana senecta dies.
Quid non ingenium praecurrit acumine? Quae non
Ingenuus uincit secula mille labor?
Virtutis precium non omne adscribitur annis;
Quod meruit, uirtus uendicat una decus.
Possideat laudes alienas segnior aetas;
Pigritiae, quae sunt sedulitatis, erunt.
Villia turpe duci conferre ergastula nec fas
Seruitium domino composuisse suo.
Non bene respondet solertia segnibus annis,
Non bene dedecori conuenit ullus honos.
Est precio censenda suo non indiga saecli
Gloria, non ullas computat illa moras.
Perficit ardor opus, naturam industria uincit,
Saepius et fruges fert aliena dies,
Pomaque diuersi maturant praecoqua menses,
Hybernasque parit sedula cura rosas,
Thuraque Romuleis et non sua balsama terris
Protulit et caelo cinnama nata nouo.
Sic ego nec senio aut larualibus aestimer annis:
Desidis ingenii est nulla magistra dies.
Nam melior, dum non studium desiderat, aetas
Puberibusque annis prima iuuenta sapit,
Si modo non primis radicibus obruta luxu
Et Venere et pluma uersicolore perit,
Praepes et ad dextrum callem uolat, Herculis instar,
Deliciasque fugit, Sardanapalle, tuas,
Callosasque accincta manus et anhela laborat
Semper et incursu est puluerulenta suo.
Res adeo est operosa labor, nec gratia tarda est
Quam studium uelox accelerare solet,
Nec soles hyemesque pati desueta, nec illam
Dedecorat turpi decolor umbra situ.

---

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/crijev-i-carm-1678.xml.
