# Carmina e cod. Vat. lat. 1678 6.3.99-146

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678, LIBER VI, lines 6.3.99-6.3.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/6.3.99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/6.3.99

Sic properat quauis maturior indole uirtus,
Quam furor adsiduo uerbere caecus agit,
Quam stimulis agitat laudum uesana cupido,
Sedulus et dextro flamine lambit honos.
His dea seruitiis, famulorum hoc agmine crescit,
Siue Dei munus siue laboris opus,
Siue utrunque, tamen uenalis sanguine multo est
Virtus immensi uertice nata Iouis.
Ergo hanc conciliat magis irrequieta iuuentus,
Tempora quam Pilii desidiosa senis.
Crede mihi, incertam longum expectare senectam,
Ingenio tanti nec properare meo.
Viuaces ceruos accersite, poscitis annos,
Ramosum cingant Delphica serta caput;
Graccula Phoebaeis redimita incede corollis,
Quodlibet annosum talia dona rape!
Si tamen annorum ratio est, accedere posset
Ex tyrocinio gloria magna meo:
Augescit meritis precium iuuenilibus annis,
Commendat tetricos gratia nulla senes.
Quod nisi primaeuae lanuginis officit aetas,
Et laurus Musis inuidiosa meis
Tercentum ignoro quod musta nec aestimor aeuo,
Vixque undena mihi bis numeratur hyems,
Et niue caesaries nondum consputa senescit
Nec mea quaesito est nigra colore coma:
Concelebretur honos post saecula multa reuersus,
Decernat uates laurus auita nouos.
Nanque suo precio sudor respirat anhelus,
Calcar et exemplum est auctus honore labor.
Rerum opifex labor, hic fandi morumque repertor,
Primus inhumanos abstulit ille situs:
Nanque feros cultus uita meliore poliuit,
Tot bona, tot dotes ingeniosus habet.
Siue quis aedificat, seu uomere terra, carinis
Seu freta sulcantur, prouenit huius ope.
Haud alio fęlix opulentia nata magistro,
Haud alia superi conciliantur ope,
Si modo respondet natura et gratia; rerum
Maxima pars genio nanque ferenda suo.
Sic Hyblaea suos properat claementia flores,
Et sua Paestanas occupat aura rosas;
Sic Scythicae plaustris damnata rigentibus archus
Littora perpetuo consenuere gelu.
Ergo, age, uate nouo dignare Palilia, princeps,
Nexa Quirinali porrige dona manu.
Me Romana dies, me duplex splendor honestet,
Caesareo mixtum pontificale decus.

---

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/crijev-i-carm-1678.xml.
