# Carmina e cod. Vat. lat. 1678 6.38

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678, Poem 6.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/6.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/carmina-e-cod-vat-lat-1678/6.38

Commendo unanimem meum sodalem,
Commendo tibi, Farnesi, Marinum;
Nanque est dignus in intimis haberi
Cultu, moribus, elegante lingua,
Non ignobilis, et decenter ornat
Maiorum titulos, genus Bonorum,
Et quouis melior Bono: meretur
Et uincit proauos. Sed ille sentit
Quantumcunque Bono haud ualere multum,
Si non optimus hunc Bonum fouebit
Princeps ut Deus. Hoc iubar serenum
Dum desiderat Aelius, uidetur
Iure inglorius esse, nudus, exul,
Vilis, decolor et tenebricosus.
Quod si aspexerit ut Deum, decenti
Pulcher, splendidus enitescet ore,
Et postliminio suo redibit,
Exul desinet et miser uideri.
Quod si non tenebris iacemus ultra
Omnes Dalmatas, et propinqua Teucae
Incunabula Barculique littus
Exornabimus atque perfidorum
Thracum immania regna peruetustas
Gaudebis pius exolesse fraudes.
Ergo pars animi mei Marinus
Nulla incommoda nec pericla sentit,
Intractabile non gelu, niualem
Non brumam aut rabiem Adriae aestuantis,
Tanti ut principis acquiescat ore,
Cuius splendidior patescit aula
Doctis omnibus et probis; nec olim
Euandri domus aut domus Molorchi
Tantam praebuit hospitalitatem.
Ergo suscipe perlibenter, oro,
Iucundum unanimem meum sodalem,
Qui tantum latus ambit et pudenter
Adscribi numero petit tuorum.
Est dignus, mihi crede, qui sereno
Tanti numinis exuat tenebras,
Liber, gratuitus, cliens inemptus.
Sic nullis scatet, ut puto, illyrismis,
Nec foedum sapit aut ferum, Quirini
Caelum hausisse uel Iliae uidetur
Reptasse in gremio et bibisse fontes
Iuturnae; usque adeo meum sodalem
Agnoscas facile et merum Latinum
Ipsum nec magis Aelium putares.
Quare hunc suscipias libens et ultro,
Si me diligis, o benigne Princeps,
Me quanti facis – et meretur – illum,
Et pluris facias, peculiari
Imprimis tibi liberalitate.

---

Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/crijev-i-carm-1678.xml.
