Latin
LIBER VI, 40. In Vrsum et Ianum
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 6.40
Unproofread scanNot analysed yet
Qui modo conspicui primaeuo flore nitebant,
Abstulit, heu, fratres Mors truculenta duos.
Vixdum illis pariter uigessima contigit aestas
Cum patris amplexu raptus uterque fuit,
Deque tribus potuit uix unicus esse superstes:
Heu, heu, tam pulcrae pars quota prolis adest!
Sic tamen haud omni periisse ex parte uidentur:
Nanque in germano uiuit uterque suo.