Latin
LIBER VII, 20. Petro Sodorino, lines 7.20.93-7.20.138
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 7.20.93-138
Unproofread scanNot analysed yet
Vnanimes coeant in mutua foedera reges,
Consortes uideant saecula nostra pios.
Nam nisi sanctus amor populos conglutinat omnes,
Heu, quaenam clades, quanta ruina manet!
Nam modo pacauit tot bella domestica et hostis
Fratribus extinctis regna tot unus habet;
Europae atque Asiae multum concordibus armis,
Sed magis, heu, nostra seditione uiget!
An, rogo, qui fratrum sobolem fratresque trucidat,
Impius hic claemens hostibus esse potest?
Heu, quantam cladem Rodope et Pangaea minantur,
Et Rhesi et Boreae perfida regna trucis!
Annibal alter adest alterque Alaricus et Hunnus
Et Sarraceno saeuior hoste manus.
Damna recrudescunt priscis grauiora, uicissim
Ni iungunt reges tanta pericla pios.
Nanque lupus canibus quotiens interuenit atrox,
Sedatur uiso rixa canina lupo;
Si populata tamen uastauit ouilia, frustra
Adlatrat stabulum serus inane canis.
Incassumque nouos extinctum tendimus ignes
Cum iam flammarum sidera lambit apex.
Maturam petit aeger opem frustraque medemur
Si non repenti est obuia cura malo.
Ergo opportuno coalescant robore uires
Et pia concordi terra fragore tonet:
Arctos et Occasus corpus conspiret in unum,
Turca Gotifredos sentiat esse nouos.
Vrbanus melior, melior Pius arma retractet
Successuque nouus prosperiore Leo.
Cui, puto, praesidiis socius communibus aether
Praesto erit, humana si titubabit ope:
Incassum neque enim supra mortalia uexit
Hunc Deus et proprias iussit habere uices.
Nec modo mortalis consensus et Vrbis et Orbis
Optio, praesentis sed fuit illa Dei.
Quod si iusta pio debetur palma Leoni,
Quale secuturum est proelia sancta decus!
Nec modo pensabunt Asia atque Europa labores,
Innumeris tellus utraque plena bonis,
Aeternumque decus mansurae in saecula famae,
Fortibus et merces gloria magna uiris,
Sed maiora manent uirtutes praemia tantas
Quae Christus salua relligione dabit,
Victoresque pios ornabit ouantior axis
Cum caelum aetherea uoce: »Triumphe! «canet.