Latin
Pręlectio in explanationem elegiarum Propertii
Ilija Crijević, Praelectio in explicationem elegiarum Propertii 4
Unproofread scanNot analysed yet
,sic aurea dicta poetarum decerpimus illud obseruantes quod Israelitis Dominus praecepit ut Aegyptios argento spoliarent; quod tropologice intelligentes eloquentiam et eruditionem a quolibet poetarum mutuamur, atque ut noster Maro faciebat, aurum ex luto elicimus. Neque uero canonica decreta tersissimos poetarum uersus legi uetant, quorum lectionis Augustinus, Lactantius et Paullus etiam apostolus, ut alios omittam, studiosi fuerunt. Quod si sanctissimi uiri a poeticis carminibus non abhorruerunt, immo illorum testimoniis sua dicta, quod et philosophi frequenter faciunt, in nonnulis locis corroborarunt, quid obstat quo minus fateamur licere legi poetas? Cur lectio Propertiana tersa, elegans et erudita nobis est respuenda? An quia lasciuiat, et ludicra et amatoria et impudica decantet, illum e manibus proiciemus? Eruditio tamen et dicendi nitor et grauitas et spiritus in rebus et sublimitas in uerbis et multa alia laude digna nos facere uetant, et eo magis quod lingua et calamo poetis ludere praemittitur et uersiculis mollioribus vel etiam obscaenis, citra morum obscaenitatem et impudititiam uitae, relaxari? Nam pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas; neque enim quod fictum, scriptum aut pictum est, siue honestum, siue turpe, pictoris aut poetae honestatem siue turpitudinem arguit. Neque mores ex scriptis pendent, neque res rusticas scribentes rustici sunt, neque conuiuia conuiuę, neque bella bellicosi. Quo minus si nos aut legimus aut spectamus illa quae minime facienda sunt, ut matronae Floralia, Vestales Bacchanalia, perinde ac si faceremus condemnamur. Immo si Lacedaemonii per ebriosiores seruos, quos ilotas dicebant, rerum spectaculo turpium liberis suis turpitudinem dehortabantur, si Gismenias Thebanus malos etiam tibicinos suis discipulis audiendos putauit quo facilius in bonos euadant, nobis quoque, si qua inter legendum turpia occurrent, odio sui maiorem uirtutis amorem parturient. Nam quo patentiora sunt, eo magis ex alienis nostra dedocentur uitia. Hinc iure dicendum foelix quicunque dolore alterius disces posse carere tuo