# Praelectio in explicationem elegiarum Propertii 5

Ilija Crijević, Praelectio in explicationem elegiarum Propertii, Pręlectio in explanationem elegiarum Propertii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ilija-crijevic/praelectio-in-explicationem-elegiarum-propertii/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ilija-crijevic/praelectio-in-explicationem-elegiarum-propertii/5

. Quemadmodum enim latentia saxa uel doctos gubernatores nauigandi decipiunt, extantia minime uel rudes, sic nos magis in uitia caeca quam in manifesta passim impingimus, et ea maxime quae uirtutis habent imaginem. Ut igitur subaeratum a solido auro per Lidium lapidem discernitur, sic nos diuinum amorem ab illo, qui mortalis est, discernentes et alterum ueri ac solidi corporis, alterum specie tenus non sensibus sed rationis examine diiudicantes, et quem sequi uel uitare debemus contemplabimus. Nam altero Deum induimus, altero hominem ipsum exuimus ac Cyrcaeis poculis, hoc est uoluptatum illecebris deliniti, in belluas convertimur. Quis uero nesciat amorem nomen diuinitatis esse, quod neque poetae neque Platonici neque Christiani diffitentur? Degenerat tamen et adulteratur per alterum cognominem, rectius tamen Antherota dicendum. Nam si amor est pulchritudinis fruendae desiderium, ille qui nos, per ea quae facta sunt quaeque cernuntur, ad quandam similitudinem, ad inuisibilem dei pulchritudinem deducit, quaecunque par est desiderio quae uota per omnia quadrat, uerus amor est et perfectus et idem quod Spiritus Sanctus, nec illi benivolentiae, quam nos charitatem uocamus, absimilis. Hic nos per creaturas Creatorem amare cogit et ad illum a corpore et umbra reflecti et penitus transferri, a quo et in quo totius pulchritudinis est fons et origo, cuius amoris et principium et finis est Deus, qui a foedo tactu et belluino gustu et caduco olfactu temperat, et puro aspectu, sincero auditu et pia cogitatione Deum indagat *(MS corr. in indagatur)*. Ille vero secundarius amor, qui nos profano tactu et ferina rabie tamquam sues in lutum demergit corporis et formae perumbratilis et caducae, quae re uera est summa deformitas, creat desiderium et oblitum sui hominem et adeo penitus auersum facit obrutescere ut recte dici possit: *cum homo esset in honore non intellexit* sed comparatus est brutis et iumentis insipientibus. Quod si amor est pulchritudinis desiderium, cur ad deformia delabimur? Cur personis et fuco et cęrussa fallimur? Quibus detractis nihil est fędius, nihil obscaenius, nihil inanius hac humana, quam nos saepius admiramur atque obstupescimus, pulchritudine. Quae tamen exterius, ut Platoni placuit, quadam gratia temperat et proportione congrua et luce conuenienti et numero et mensura illius diuinae nescio quam habet similitudinem; interius in recessu cuiusque obscaenitatis ac putredinis est sentina, a qua quoties tanquam a baratro quodam absorbemur extra ueram pulchritudinem deorbitantes et quasi coelicolae natali sede relicta obscaenis stabulamur haris faciesque ferarum induimus. Nihil est nobis miserius, nihil infelicius, ut recte dixit poeta Propertius: Durius in terris nihil est quod uiuat amante.

---

Ilija Crijević, Praelectio in explicationem elegiarum Propertii. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/crijev-i-praelectiopropertii-1500.xml.
