# De Miseria Condicionis Humane 1.1-8

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.1 to 1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.1

Incipit Liber de Miseria Condicionis Humane Editus a Lothario, Diacono-Cardinali Sanctorum Sergii et Bachii, Qui Postea Innocencius Papa Tercius Appelatus Est. PREFACIO Domino Patri karissimo P etro , Portuensi et Sancte Ruffine Episcopo, Lotharius, indignus diaconus-cardinalis, graciam in presenti et gloriam in futuro. INCIPIT PROLOGUS Modicum ocii, quod inter multas angustias nuper ea qua nostis occasione captavi, non ex toto michi preteriit ociosum, set ad deprimendam superbiam, que capud est omnium viciorum, vilitatem humane condicionis utcumque descripsi. Titulum autem presentis opusculi nomini vestro dedicavi, rogans et postulans ut si quid in eo vestra discrecio dignum invenerit, divine gracie totum ascribat. Si vero paternitas vestra suggesserit, dignitatem humane nature, Christo favente, describam, quatinus ita per hoc humilietur elatus, ut per illud humilis exaltetur. [INCIPIT PRIMA PARS] [1] DE MISERIA HOMINIS "Quare de vulva matris mee egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei?" Si talia locutus est ille de se quem Deus sanctificavit in utero, qualia loquar ego de me, quem mater mea genuit in peccato? Heu me, dixerim, mater mea, quid me genuisti, filium amaritudinis et doloris? "Quare non in vulva mortuus sum? Egressus de utero, non statim perii? Cur exceptus genibus, lactatus uberibus," natus "in combustionem et cibum ignis"? Utinam interfectus fuissem in utero, "ut fuisset michi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus eternus." "Fuissem enim quasi qui non essem, de utero translatus ad tumulum." Quis det ergo oculis meis fontem lacrimarum, ut fleam miserabilem humane condicionis ingressum, culpabilem humane conversacionis progressum, dampnabilem humane dissolucionis egressum? Consideraverim ergo cum lacrimis de quo factus est homo, quid faciat homo, quid futurus sit homo. Sane formatus est homo de terra, conceptus in culpa, natus ad penam. Agit prava que non licent, turpia que non decent, vana que non expediunt. Fit cibus ignis, esca vermis, massa putredinis. Exponam id planius; edissera plenius. Formatus est homo de pulvere, de luto, de cinere: quodque vilius est, de spurcissimo spermate. Conceptus in pruritu carnis, in fervore libidinis, in fetore luxurie: quodque deterius est, in labe peccati. Natus ad laborem, timorem, dolorem: quodque miserius est, ad mortem. Agit prava quibus offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum; agit vana et turpia quibus polluit famam, polluit personam, polluit conscienciam. Agit vana quibus negligit seria, negligit utilia, negligit necessaria. Fiet cibus ignis qui semper ardet et urit inextinguibilis; esca vermis qui semper rodit et commedit immortalis; massa putredinis qui semper fetet et sordet horribilis.

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
