Latin
1.114 to 1.117
Innocent III, De Miseria Condicionis Humane 1.114-117
Not analysed yet
[25] DE PENA HUIUS SCELERIS Pena docuit quid hec culpa promeruit: "Pluit enim Dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de celo." Noluit Dominus cuiquam angelorum vel hominum execucionem huius pene committere, set sibi ipsi vindictam huius sceleris reservavit, secundum illud: "Michi vindictam, et ego retribuam." Et ideo pluit Dominus a Domino, videlicet a semetipso, non imbrem vel rorem, sed sulphur et ignem ��sulphur propter vel super fetorem luxurie, ignem super ardorem libidinis ��quatinus pena similis esset culpe. Nec "misisse" dicitur, set "pluisse," quatinus ipso verbo magnitudinem et habundanciam pene notaret. Nemini pepercit oculus eius, set omnes simul extinxit. Uxorem quoque Loth, que retro respexit, in statuam salis mutavit; nec solum urbes, set omnem circa regionem in mare mortuum et vallem salinarum convertit. "Horrendum est igitur incidere in manus Dei viventis": qui quanto maiorem sue longanimitatis exhibet pacienciam, tanto duriorem sue severitatis infert vindictam. [26] DE AMBICIOSO Opes itaque cupidus congregat et avarus conservat, voluptates gulosus degustat et luxuriosus exercet, honores ambiciosus affectat et superbus extollit. Ambiciosus autem semper est pavidus, semper attentus, ne quid dicat vel faciat quod in oculis hominum valeat displicere. Humilitatem simulat, honestatem mentitur, affabilitatem exhibet, benignitatem ostendit, subsequitur et obsequitur, cunctos honorat, universis inclinat, frequentat curias, visitat optimates, assurgit et amplexatur, applaudit et adulatur. Bene novit illud poeticum: "Et si nullus erit pulvis, tamen excute nullum." Promptus et fervidus ubi placere cognoverit, remissus et tepidus ubi putaverit displicere. Improbat mala, detestatur iniqua, set alia cum aliis probat et improbat ut iudicetur idoneus, ut reputetur acceptus, ut laudetur ab omnibus, ut a singulis approbetur. Et ecce, gravem intra se sustinet pugnam, difficilemque conflictum, dum iniquitas pulsat animum et ambicio continet manum, et quod illa suggerit faciendum, hec fieri non permittit. Colludunt tamen ad invicem mater et filia, iniquitas et ambicio: nam mater in aperto subsistit, et in occulto filia non resistit. Hec vero vendicat sibi publicum, illa secretum. Ambiciosus libenter agit de principatu quem ambit, et dicit: "O quando principabitur ille qui severus sit in iusticia, pius in misericordia, qui non deviet amore vel odio, qui non corrumpatur prece vel precio, qui credat fidelibus et adquiescat supplicibus, qui sit humilis et benignus, largus et mansuetus, constans et patiens, sapiens et astutus?"