Latin
1.124 to 1.127
Innocent III, De Miseria Condicionis Humane 1.124-127
Not analysed yet
[30] DE DIVERSIS PROPRIETATIBUS SUPERBORUM Statim autem ut ambiciosus promotus est ad honorem, in superbiam extollitur et in iactanciam effrenatur; nec curat prodesse, set gloriatur preesse; presumit se esse meliorem quia se cernit superiorem. Set bonum non facit gradus, set virtus, non dignitas, set honestas. Priores dedignatur amicos, notos ignorat, extraneos novit, comites contempnit antiquos. Vultum avertit, visum attollit, cervicem erigit, fastum ostendit, grandia loquitur, sullimia meditatur, subesse non patitur, preesse molitur, prelatis infestus, subditis honerosus. Molesta non suffert, concepta non differt; preceps et audax, gloriosus et arrogans, gravis et importunus. [31] DE SUPERBIA ET CASU LUCIFERI O superbia, cunctis importabilis, omnibus odiosa, inter omnia vicia tu semper es prima, tu semper es ultima. Nam omne peccatum te accedente committitur, te recedente dimittitur. Scriptum est enim: "Inicium omnis peccati superbia," "primogenita mors." Hec enim inter ipsa primordia rerum creaturam contra Creatorem erexit, angelum contra Deum. Set eum absque mora deiecit quoniam in veritate non stetit; deiecit ab innocencia in peccatum, a deliciis in miserias, a celo empireo in aerem caliginosum. Audi prophetam: "Quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris? Qui dicebas in corde tuo: "In celum conscendam; super astra Dei exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis; ascendam super altitudinem nubium; similis ero Altissimo"." "Tu signaculum similitudinis, plenus sapiencia et perfectus in decore; in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis preciosus operimentum tuum: sardius, topazius, iaspis, crisolitus, onix, berillus, saphirus, carbunculus, smaragdus; aurum opus decoris tui. Tu cherub extensus et protegens, et posui te in monte sancto Dei. In medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis a die condicionis tue donec inventa est iniquitas in te. Peccasti, et eieci te de monte Dei. Elevatum est cor tuum in decore tuo, et in terram proieci te." "Cedri non fuerunt alciores illo in paradiso Dei. Abietes non equaverunt ad summitatem eius; platani non fuerunt equales frondibus eius. Omne lignum preciosum paradisi non est assimilatum illi et pulcritudini eius, quoniam speciosum fecit eum Dominus in multis condensis frondibus." "Ipse est rex super omnes filios superbie." Ipse est "draco magnus rufus, habens capita septem et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata, cuius cauda trahebat terciam partem stellarum celi et misit illas in terram." "Et proiectus est ille draco magnus, serpens antiquus, qui vocabatur diabolus et Sathanas, qui seducit universum orbem, et proiectus est in terram, et angeli eius cum eo missi sunt." De quo et Veritas ait: "Videbam Sathanam quasi fulgur de celo cadentem." Nam "omnis qui se exaltat humiliabitur et qui s e h umiliat ex altabitur ."