# De Miseria Condicionis Humane 1.13-18

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.13 to 1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.13

[4] QUALI CIBO CONCEPTUS NUTRIATUR IN UTERO Sed attende quo cibo conceptus nutriatur in utero: profecto sanguine menstruo, qui cessat ex femina post conceptum ut eo conceptus nutriatur in femina. Qui fertur esse tam detestabilis et immundus ut "ex eius contactu fruges non germinent, arescant arbusta, moriantur herbe, amittant arbores fetus; si canes inde commederint, in rabiem efferantur." Concepti fetus vicium seminis contrahant, ita ut leprosi et elefantici ex hac corrupcione nascantur. Unde secundum legem Mosaicam mulier que menstrua patitur ruputatur immunda, et si quis ad menstruatam accesserit, iubetur interfici. Ac propter immundiciam menstruorum precipitur ut mulier si masculum pareret quadraginta, si vero feminam septuaginta diebus a templi cessaret ingressu. [5] DE INBECILLITATE INFANTIS "Quare ergo data est misero lux et vita hiis qui sunt in amaritudine anime?" Felices illi qui moriuntur antequam oriantur, prius mortem sencientes quam vitam scientes. Quidam enim tam deformes et prodigiosi nascuntur ut non homines, set abominaciones pocius videantur; quibus forte melius fuisset provisum si nunquam prodiissent ad visum, quoniam ut monstra monstrantur et ostenduntur ostentui. Plurimique vero diminuti menbris et sensibus corrupti nascuntur, amicorum tristicia, parentum infamia, verecundia propinquorum. Quid hoc particulariter dixerim de quibusdam, cum generaliter omnes sine sciencia, sine verbo, sine virtute nascantur? Flebiles, debiles, inbecilles, parum a brutis distantes, immo minus in multis habentes: nam illa ut statim orta sunt gradiuntur; nos autem non solum erecti pedibus non incedimus, verum eciam curvati manibus non reptamus. [6] DE DOLORE PARTUS ET EIULATU NASCENTIS Omnes nascimur eiulantes ut nature miseriam exprimamus. Masculus enim recenter natus dicit "A," femina "E." "Dicentes "E" vel "A" quotquot nascuntur ab Eva." Quid est igitur "Eva"? Utrum dolentis est interiectio, doloris exprimens magnitudinem. Hinc enim ante peccatum virago, post peccatum "Eva" meruit appellari, ex quo sibi dictum audivit: "In dolore paries." Non est dolor sicut parturientis: unde Rachel pre nimio dolore partus interiit et, moriens, "vocavit nomen filii sui Bennoni, id est, filius doloris." Uxor Fhinees subitis doloribus irruentibus peperit simul ac periit, et ipso mortis articulo vocavit filium Hichaboth. "Mulier autem, ut naufragus, cum parit tristiciam habet; cum vero peperit masculum, iam non meminit pressure propter gaudium quia natus est homo in mundum." Concipit ergo cum inmundicia et fetore, parit cum tristicia et dolore, nutrit cum angustia et labore, custodit cum instancia et timore.

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
