# De Miseria Condicionis Humane 1.132-137

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.132 to 1.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.132

[34] CONTRA ARROGANCIAM SUPERBORUM Omnis fere viciosus diligit sibi similem, superbus autem odit elatum. Unde Salomon: "Inter superbos semper sunt iurgia," et "ubi fuerit superbia, ibi et contumelia." Superbus insolita gestit, consueta fastidit. Magnum reputat si loqui dignetur, maximum si surgat et amplexetur. Estimat plus dignitatem ab ipso quam ipsum assecutum ex dignitate. Nunquam vult uti paternitatis affectu, set semper dominacionis imperio. Superbia eius et indignacio eius et arrogancia eius plus quam fortitudo eius. Revolvat in animo quod legitur in evangelio: "Facta est contencio inter discipulos Iesu quis eorum videretur esse maior, et ait illis Iesus: "Reges gencium dominantur eorum, et qui potestatem habent inter eos benefici vocantur. Vos autem non sic, set qui maior est inter vos, erit sicut iunior et qui precessor est sicut ministrator"." Et Petrus, apostolorum magister: "Non quasi dominantes in clero, set forma facti gregis ex animo." "Domini est terra et plenitudo eius" et cetera. Unus est ergo Deus, unus Dominus; ceteri non sunt domini, set ministri, quibus interdicitur dominium et indicitur ministerium. Audi super hoc sapientem: "Rectorem te posuerunt, noli extolli, set esto in illis quasi unus ex ipsis." [35] CONTRA FRAUDEM AMBICIOSORUM Filii Zebedei, qui per interventum matris honorem postulaverunt a Christo: "Dic," inquit, "ut sedeant hii duo filii mei, unus ad dexteram et alius ad sinistram tuam, in regno tuo," meruerunt audire: "Nescitis quid petatis." Non enim honore, set onere pervenitur ad regnum. Unde Dominus subdit: "Non est meum dare vobis." "Meum" est quidem dare, set non "vobis," id est, ambiciosis, quales vos estis. Licet autem omnis potestas a Deo sit, superbus tamen non regnat ex Deo, secundum illud propheticum: "Ipsi regnaverunt, set non ex me; principes extiterunt, et non cognovi eos." [36] DE PROPRIETATIBUS ARROGANCIUM Superbus amat "primas cathedras in synagogis, primos recubitus in cenis, salutaciones in foro, et vocari ab hominibus rabi." Non nomine persone, set nomine fortune vult appellari; non ut homo, set ut Deus vult adorari. Sedet sullimis, incedit excelsus, vult sibi omnes assurgere, singulos inclinare. Porro philosophus quidam, volens cuiusdam regis arroganciam eludere, cum vidisset eum in throno regali sedere sullimem, prostratus in terram suppliciter adoravit et confestim, non invitatus ascendens, iuxta regem consedit. Quod rex, vehementer admirans eo quod nosset eum philosophum, quare hoc egerit inquisivit. Philosophus vero respondit: "Aut deus es aut homo: si deus es, debui te adorare; si homo, potui iuxta te sedere." Rex autem, racionem convertens contra philosophum, intulit: "Immo, si homo sum, non debuisti me adorare; si deus sum, non debuisti iuxta me sedere." Sapienter iste respondit, set ille prudenter elusit.

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
