# De Miseria Condicionis Humane 1.142-145

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.142 to 1.145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.142

[39] QUOD PLUS DEFERTUR VESTIBUS QUAM VIRTUTIBUS Cum quidam philosophus in habitu contemptibili principis aulam adisset et, diu pulsans, non fuisset admissus, set quociens temptasset ingredi, tociens contigisset repelli, mutavit habitum et assumpsit ornatum: tunc ad primam vocem aditus patuit venienti. Qui procedens ad principem, pallium quod gestabat cepit venerabiliter osculari. Super quo princeps, admirans, cur hoc ageret inquisivit. Philosciphus vero respondit: "Honorantem honoro, quia quod virtus non potuit, vestis obtinuit." O vanitas vanitatum, plus honoris defertur vestibus quam virtutibus, plus venustati quam honestati. [40] DE FUCACIONE COLORUM Artificialis species superducitur, et facies obducitur naturalis, tanquam hominis artificium artem superet Creatoris. Non sic, non sic. "Considerate," inquit, "lilia agri, quomodo crescunt; non laborant, neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis." Absit ut adulterinus color comparabilis sit nativo: quin immo, cum facies adulterino colore fucatur, os abominabili fetore corrumpitur. "Universa vanitas, omnis homo vivens." Quid enim vanius quam pectere crines, planare cesariem, tingere genas, unguere faciem, producere supercilia, quando quidem "fallax sit gracia et vana pulcritudo"? "Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni," "quoniam tanquam fenum velociter arescit et sicut olera herbarum cito cadit." Ut autem ornatum persone preteream ne malignius quam verius videar animos succendere, quid vanius quam ornare mensam mantilibus picturatis, cultellis ebore manicatis, vasis aureis, vasellis argenteis, cuppis et nappis, vocalibus, gradalibus, scutellis, coclearibus, furcinulis, salariis, bacilibus, urceolis, capsulis, et flabellis? Quid prodest pingere cameras, ditare perticas, palliare vestibulum, substernere pavimentum, componere lectum inflatum plumis, opertum sericis, obductum cortinis aut etiam canopeo? Scriptum est enim: "Homo cum interierit, non sumet omnia, n eque d escendet c um e o g loria eius.

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
