Latin
1.146 to 1.150
Innocent III, De Miseria Condicionis Humane 1.146-150
Not analysed yet
[41] QUOD NEMO DE SE GLORIETUR Non est qui de cordis mundicia valeat gloriari, quoniam "in multis offendimus omnes," et "si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est." Quis est qui vel illud dicere valeat cum Apostolo: "Nichil michi conscius sum, set non in hoc iustificatus sum?" "Quis est hic et laudabimus eum?" "Ecce inter sanctos nemo est immutabilis, celi non sunt mundi in conspectu eius," "et in angelis eius repperit pravitatem." "Quanto magis abominabilis est et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?" "Penituit Deum quod hominem fecisset in terra, eo quod multa esset malicia hominum super terram et cuncta cogitacio hominis omni tempore ad malum est intenta, et ideo, tactus dolore cordis intrinsecus, delevit hominem quem creavit." Porro superhabundavit malicia, et refriguit caritas multorum. "Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt" et cetera. Tota pene vita mortalium mortalibus est plena peccatis, ut vix valeat inveniri qui non deivet ad sinistram, qui non revertatur ad vomitum, qui non computrescat in stercore, cum pocius gloriantur "cum malefecerint et exultant in rebus pessimis." "Repleti omni iniquitate, malicia, fornicacione, avaricia, nequicia, pleni invidia, homicidio, contencione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosi, superbi, elati, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositi, sine affectione, absque federe, sine misericordia." Talibus et multo peioribus mundus iste repletus est; habundat enim hereticis, scismaticis, perfidis, tyrannis, symoniacis, ypocritis, ambiciosis, cupidis, raptoribus, predonibus, violentis, exactoribus, usurariis, falsariis, impiis, sacrilegis, proditoribus; mendacibus, adulatoribus, fallacibus, garrulis, versutis, gulosis, ebriosis, adulteris, incestuosis, mollibus, immundis, pigris, negligentibus, vanis, prodigis, impetuosis, iracundis, impacientibus, inconstantibus, veneficis, auguribus, periuris, excecatis, presumptuosis, arrogantibus, incredulis, desperatis, deinde universis viciis irretitis. Porro "sicut deficit fumus deficient, et sicut fluit cera a facie ignis, sic peccatores peribunt." TERCIA PARS [1] DE PUTREDINE CADAVERUM "Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitaciones eorum." O quot et quanta mortales de mundane provisionis incertitudine cogitant, set sub repentine mortis articulo repente que cogitaverant evanescunt. "Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locusta." Exibit ergo spiritus non voluntarius, set invitus, quia cum dolore dimittet que cum amore possedit, et velit nolit, constitutus est ei terminus qui preteriri non potest, in quo terra revertetur in terram. Scriptum est enim: "Terra es, et in terram ibis." Naturale siquidem est ut materiatum in materiam resolvatur. "Auferet ergo spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur." Cum autem morietur homo, hereditabit bestias, serpentes, et vermes. "Omnes enim in pulvere dormient, et vermes operient eos." "Sicut vestimentum sic comedet eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea." "Quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod commeditur a tinea." "Putredini dixi, "Pater meus es; mater mea et soror mea", vermibus." "Homo putredo, filius eius vermis." Quam turpis pater, quam vilis mater, quam abominabilis soror! Conceptus est enim homo de sanguine per ardorem libidinis putrefacto; cuius tandem cadaveri quasi funebres vermes assistent. Vivus, gignit pediculos et lumbricos; mortuus, generabit vermes et muscas. Vivus, producit stercus et vomitum; mortuus, producit putredinem et fetorem. Vivus, hominem unicum inpinguat; mortuus, vermes plurimos inpinguabit. Quid ergo fetidius humano cadavere? Quid horribilius homine mortuo? Cuius gratissimus erat amplexus in vita molestus erit eciam aspectus in morte. Quid, ergo, prosunt divicie? Quid epule? Quid delicie? Non liberabunt a morte, non defendent a verme, non eripient a fetore. Qui modo sedebat gloriosus in throno modo iacet despectus in tumulo; qui modo fulgebat ornatus in aula modo sordet nudus in tumba; qui modo vescebatur deliciis in cenaculo modo consumitur a vermibus in sepulchro.