# De Miseria Condicionis Humane 1.151-154

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.151 to 1.154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.151

[2] DE TRISTI MEMORIA DAMPNATORUM "Vindicta carnis impii vermis et ignis." Uterque duplex: interior qui rodit et urit cor, exterior qui rodit et urit corpus. "Vermis," inquit, "eorum non morietur, et ignis non extinguetur." "Dabit Dominus ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et senciant usque in sempiternum." Vermis consciencie tripliciter lacerabit: affliget memoria, turbabit penitencia, torquebit angustia. "Venient enim in cogitacione peccatorum suorum timidi, et transducent illos ex adverso iniquitates eorum," dicentes: "Quid profuit nobis superbia, et iactancia diviciarum quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, sicut navis que pertransit fluctuantem aquam cuius, cum preterierit, non est invenire vestigium." Sic et nos: nati, continuo desinimus esse; virtutis quidem nullum signum valemus ostendere, set in malignitate nostra consumpti sumus. Cum ingenti turbacione recogitabunt que cum nimia delectacione gesserunt, ut stimulus memorie pungat ad penam quos aculeus nequicie stimulavit ad culpam. [3] DE INUTILI PENITENCIA REPROBORUM Dicent intra se, penitenciam agentes: "Erravimus a via veritatis, et iusticie lumen non illuxit nobis." "Tunc incipient dicere montibus: "Cadite super nos"; et collibus: "Operite nos"." Penitebunt ad penam, set non conterentur ad veniam. Iustum est enim ut que noluerunt cum potuerunt cum velint non possint, dedit enim Deus eis locum penitencie et ipsi abusi sunt eo. Propterea dives ille qui cruciabatur in flamma dicebat ad Abraham: ""Rogo te, pater, ut mittas Lazarum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum". Cui cum Abraham respondisset: "Habent Moysen et prophetas; audiant illos", subiunxit: "Non, pater Abraham, set si quis ex mortuis ierit ad eos, penitenciam agent"." Agebat et ipse penitenciam in inferno, set quia cognoscebat illam inutilem, rogabat ut annunciaretur hoc fratribus quatinus agerent penitenciam in hoc seculo fructuosam, quia tune prodest homini penitere cum potest ipse peccare.

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
