# De Miseria Condicionis Humane 1.161-166

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.161 to 1.166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.161

[7] DE CONFUSIONE PENARUM "Dimitte me," dicit Iob, "ut plangam paululum do lorem m eum antequam va dam , et non re vertar , ad t erram t enebrosam et o pertam m ortis ca ligine , t erram m iserie et te nebrarum , ubi u mbra m ortis et n ullus or do , set sem piternus hor ror inhabitat." Ordo quidem erit in quantitate penarum, quoniam "in qua mensura mensi fueritis, remecietur vobis," ut qui gravius peccaverunt, gravius puniantur. "Potentes enim potenter tormenta patientur." Set ordo non erit in qualitate rerum, quia "de aquis nivium transibunt ad calorem nimium," ut subita contrariorum mutatio graviorem inferat cruciatum. Experimento cognovi quod adustus, si frigidis statim adhibeatur, ardenciorem senciet cruciatum. [8] DE INDEFICIENCIA TORMENTORUM "Sicut oves in inferno positi sunt; mors depascet eos." Dictum est autem hoc a simili iumentorum, que non radicitus herbas evellunt, set summitates solummodo carpunt, ut iterum herbe renascantur ad pastum. Sic et impii, quasi morte depasti, reviviscent ad mortem ut eternaliter moriantur. "Sic inconsumptum Ticii semperque renascens non perit, ut possit sepe perire iecur." Tunc erit mors immortalis; tunc vivent morti qui vite sunt mortui. Querent mortem et non invenient qui vitam habuerunt et perdiderunt. Audi Iohannem in Apocalipsi, dicentem: "In diebus illis querent homines mortem et non invenient eam, et desiderabunt mori, et fugiet mors ab illis." O mors, quam dulcis esses quibus tam amara fuisti; te solam desideranter optabunt qui te solam vehementer oderunt. [9] QUOD REPROBI NUNQUAM LIBERABUNTUR A PENA Nullus sibi blandiatur et dicat quia "Deus non in finem irascetur, neque in eternum indignabitur," set "miseraciones eius super omnia opera eius," quia cum iratus est, non "obliviscitur misereri," nec quicquam eorum que fecit odit. Assumens in argumentum erroris quod ait Dominus per prophetam: "Congregabuntur in congregacione unius fascis in lacum, et claudentur in carcerem, et post multos dies visitabuntur." Homo namque peccavit ad tempus; non ergo omnes puniet in eternum. O spes inanis, o falsa presumpcio! "Non credat, frustra errore deceptus, quod aliquo precio redimendus sit," "quoniam in inferno nulla est redempcio." Congregabuntur ergo peccatores in lacum et claudentur in carcere, scilicet in inferno, in quo sine corporibus usque ad diem iudicii torquebuntur, et post multos dies, postquam videlicet resurgent cum corporibus in novissimo die, visitabuntur non ad salutem set ad vindictam, quia post diem iudicii gravius punientur. Sic et alibi dicitur: "Visitabo in virga iniquitates eorum et in ver beribus p eccata e orum ." Predestinatis ergo Deus irascitur temporaliter, quia "flagellat omnem filium quem recipit." De quibus illud accipitur: "Non in finem irascetur" et cetera. Reprobis autem Deus irascitur eternaliter, quia iustum est ut quod impius in suo prevaricatur eterno Deus ulciscatur in suo. Nam licet peccandi facultas illum dimittat, ipse tamen non dimittit voluntatem peccandi. Scriptum est enim: "Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper." Non humiliabuntur reprobi, iam desperati de venia, set malignitas odii in illis tantum excrescet ut velint illum omnino non esse per quem sciunt se tam infeliciter esse. Maledicent Altissimo et blasphemabunt Excelsum, conquerentes eum esse malignum qui creavit illos ad penam et nunquam inclinatur ad veniam. Audi Iohannem in Apocalipsi, dicentem: "Grando magna descendit de celo in homines, et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer." Voluntas ergo dampnati, licet amiserit potestatis effectum, semper tamen habebit malignitatis affectum, et ipsa erit in inferno supplicium que fuerat in mundo peccatum, licet forsitan et ibi peccatum sit, set non meritum pene. Impius ergo, quia semper habebit in se reatum ex culpa, semper senciet contra se cruciatum ex pena, quia quod ipse per penitenciam non delevit Deus per indulgenciam non remittet. "Ad magnam ergo pertinet iusticiam Iudicantis ut nunquam careant in gehenna supplicio qui nunquam voluerunt in hac vita carere peccato. Voluissent itaque, si potuissent, sine fine vivere ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quod in peccato semper vivere cupiunt qui nunquam desinunt peccare dum vivunt."

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
