# De Miseria Condicionis Humane 1.171-174

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.171 to 1.174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.171

[12] DE PRECEDENTE TRIBULACIONE Precedet, autem, "tribulacio magna, qualis nunquam fuit ab inicio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi fuissent breviati illi dies, non fieret salva omnis caro." "Surget enim gens contra gentem, et regnum adversus regnum, et terremotus magni erunt per loca et pestilencie et fames terroresque de celo et tempestates." "Et erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gencium pre confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus pre timore et expectacione que supervenient universo orbi." "Surgent pseudochristi et pseudoprophete, et dabunt signa et prodigia ut in errorem inducantur, si fieri potest, eciam electi." "Tunc revelabitur homo peccati, filius perdicionis, qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur aut colitur Deus, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus," "quem Deus interficiet spiritu oris sui." Mittetur, autem, "Helyas propheta priusquam veniat dies Domini magnus et horribilis, et convertet corda patrum in filios et corda filiorum ad patres." Cum quo veniet Enoch, "et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis." "Et cum finierint testimonium suum, bestia que ascendet de abysso faciet adversus illos bellum et vincet illos et occidet. Et corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magne ubi Dominus illorum crucifixus est." "Et post tres dies et dimidium spiritus vite intrabit in eos." [13] QUOMODO VENIET IUDICATURUS "Statim autem post tribulacionem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stelle cadent de celo, et virtutes celorum movebuntur; et tunc apparebit signum Filii Hominis in celo. Et plangent se omnes tribus terre." "Reges, principes, et tribuni, divites et fortes et omnis servus et liber abscondent se in speluncis et in petris moncium, et dicent montibus et petris: "Cadite super nos et abscondite nos a facie Sedentis super thronum et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus ire ipsorum, et quis poterit stare?" "Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos suos a quatuor ventis celi, a summis celorum usque ad terminos eorum." Tunc "ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de celo." Et "omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei, et procedent boni in resurrectionem vite, mali vero in resurrectionem iudicii." "Mors et infernus dabunt mortuos suos qui in ipsis erunt," et "videbit omnis oculus, et qui eum pupugerunt," "Filium Hominis venientem in nubibus celi cum virtute magna et maiestate." Veniet, autem, Dominus ad iudicium non solum cum angelis set et cum senatoribus terre populi sui. "Nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terre." Sedebunt etenim et ipsi "super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel." "Aspiciebam," inquit, "donec throni positi sunt et Antiquus Dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda, thronus eius quasi flamme ignis, rote eius ignis accensus. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius. Milia milium ministrabant ei, et decies centena milia assistebant ei." "Deus noster manifeste veniet, Deus noster, et non silebit; ignis in conspectu eius exardescet, et in circuitu eius tempestas valida." "Nubes et caligo in circuitu eius, iusticia et iudicium correctio sedis eius." "Et advocavit celum desursum ut discerneret populum suum." Nam "congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor oves ab hedis; et statuet oves a dextris, hedos autem a sinistris."

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
