Latin
1.175 to 1.178
Innocent III, De Miseria Condicionis Humane 1.175-178
Not analysed yet
[14] DE POTENCIA, SAPIENCIA, ET IUSTICIA IUDICIS O quantus tunc erit timor et tremor; quantus erit fletus et gemitus! Nam si "columpne celi contremiscunt et pavent adventum eius," et "angeli pacis amare flebunt," peccatores autem quid facient? "Si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt?" Propterea clamabat propheta: "Non intres in iudicium cum ser vo t uo ,D omine ,q uia non iusti ficabitur in c onspectu t uo o mnis vivens." "Si enim iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?" Quis non timeat Iudicem potentissimum, sapientissimum, iustissimum ��potentissimum quem nemo potest effugere, sapientissimum quem nemo potest latere, iustissimum quem nemo potest corrumpere vel corripere? "Si fortitudo queritur, robustissimus est," sapiens corde et fortis robore; "si equitas iudicii, nemo audet pro me testimonium reddere. Si iustificare me voluero, os meum condempnabit me; pravum me comprobabit etiam si simplex fuero." "Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt." "Qui vocat stellas et dicunt: "Assumus"." "Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem," cuius "voluntati nichil omnino resistit," cui "nullum verbum est impossibile," cui "flectitur omne genu celestium, terrestrium, et infernorum." Hunc ergo nemo potest effugere, sicut dicit propheta: "Si ascendero in celum, tu illuc es; si descendero ad infernum, ades." "Ipse scrutatur renes et corda," cuius "oculis omnia nuda sunt et aperta," qui "pluvie guttas et harenam maris dinumerat," "Deus scienciarum Dominus," prescius omnium et conscius singulorum, occultus occultorum omnium indagator. Hunc ergo nemo potest latere, sicut dicit Apostolus: "Non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius." Ipse est "iudex iustus, fortis et longanimis," qui "nec prece nec precio" nec amore nec odio declinat a semita rectitudinis, set via recta semper incedens, "nullum malum preterit impunitum, nullum bonum irremuneratum relinquit." Hunc ergo nemo potest corripere, iuxta quod ait psalmista: "Tu reddes singulis secundum opera eorum." [15] DE DIVINO IUDICIO Quis autem non timeat illud examen in quo idem erit accusator et advocatus et iudex? Accusabit enim cum dicet: "Esurivi, et non dedistis michi manducare; sitivi, et non dedistis michi bibere." Advocabit cum subdet: "Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec michi fecistis." Iudicabit cum inferet: "Discedite a me, maledicti, in ignem eternum." Non erunt testes in illo iudicio necessarii quia tunc manifesta erunt "abscondita tenebrarum." "Nichil enim occultum quod non reveletur." "Tunc libri erunt aperti, et iudicabuntur mortui ex his que scripta sunt in libris secundum opera eorum." Quantus erit pudor in peccatoribus! Quanta confusio cum eorum nefandissima crimina cunctis erunt liquido manifesta! "Beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata." Ab illa sentencia nunquam poterit provocari quia "Pater omne iudicium dedit Filio," "qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit." "Os enim Domini locutum est."