Latin
1.19 to 1.24
Innocent III, De Miseria Condicionis Humane 1.19-24
Not analysed yet
[7] DE NUDITATE Nudus egreditur et nudus ingreditur; pauper accedit et pauper recedit. "Nudus," inquid, "egressus sum ex utero matris mee; nudus revertar illuc." "Nichil intulimus in hunc mundum; haut dubium quia nec auferre quid possumus." Si quis, autem, indutus egreditur, attendat quale proferat indumentum. Turpe dictu, turpius auditu, turpissimum visu: fedam pelliculam sanguine cruentatam. Hec est illa macheria de qua Thamar inquit in partu: "Quare divisa est propter te maceria? Et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares." [8] QUEM FRUCTUM HOMO PRODUCIT O vilis humane condicionis indignitas, indigna vilitatis humane condicio! Herbas et arbores investiga: ille de se producunt flores, frondes, et fructus, et tu de te lendes et pediculos et lumbricos. Ille de se fundunt oleum, vinum, et balsamum, tu de te sputum, urinam, et stercus. Ille de se spirant suavitatem odoris, et tu de te reddis abominacionem fetoris. Qualis est arbor, talis est fructus, "non enim potest arbor mala fructus bonos facere." Quid est enim homo secundum formam nisi quedam arbor eversa? Cuius radices sunt crines, truncus est capud cum collo, stipes est pectus cum alvo, rami sunt ulne cum tibiis, frondes sunt digiti cum articulis. Hoc est folium quod a vento rapitur et stipula que a sole siccatur. [9] DE INCOMMODIS SENECTUTIS In primordio condicionis humane nongentis annis et amplius homines vixisse leguntur. Set paulatim vita hominis declinante, dixit Dominus ad Noe: "Non permanebit spiritus meus in homine in eternum quia caro est, eruntque dies illius centum viginti annorum." Quod intelligi potest tam de termino vite quam de spacio penitendi. Ex tunc enim rarissime leguntur homines plus vixisse, set cum magis ac magis vita recideretur humana, dictum est a psalmista: "Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis ��si, autem, in potentatibus, octoginta anni; plurimum eorum labor et dolor." "Nunc autem paucitas dierum meorum finitur brevi." "Dies nostri velocius transeunt quam a texente tela succiditur." "Homo natus de muliere, brevi vivens tempore" et cetera. Pauci nunc ad quadraginta, paucissimi ad sexaginta annos perveniunt. Si quis, autem, ad senectutem processerit, statim cor eius affligitur et capud concutitur, languet spiritus et fetet anhelitus, facies rugatur et statura curvatur, caligant oculi et vacillant articuli, nares effluunt et crines defluunt, tremit tactus et deperit actus, dentes putrescunt et aures surdescunt. Senex facile provocatur et difficile revocatur, cito credit et tarde discredit, tenax et cupidus, tristis et querulus, velox ad loquendum et tardus ad audiendum, set non tardus ad iram; laudat antiquos et spernit modernos, vituperat presens et commendat preteritum, suspirat et anxiatur, torquetur et infirmatur. Audi poetam: "Multa senem circumveniunt incommoda" et cetera. Porro nec senes contra iuvenem glorientur, nec insolescant iuvenes contra senem, quia quod sumus iste fuit, erimus quandoque quod hic est.