# De Miseria Condicionis Humane 1.25-30

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.25 to 1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.25

[10] DE LABORE MORTALIUM "Avis ergo nascitur ad volatum, et homo nascitur ad laborem." "Cuncti dies eius laboribus et erumpnis pleni sunt, nec per noctem requiescit mens eius. Et hec nonne vanitas?" Non est quicquam sine labore sub sole, non est quicquam sine defectu sub luna, non est quicquam sine vanitate sub tempore. Tempus enim est mora motus rerum mutabilium. "Vanitas vanitatum, dicit Ecclesiastes, et omnia vanitas." O quam varia sunt hominum studia, quam diversa sunt exercicia! Unus est tamen omnium finis et idem effectus: "labor et afflictio spiritus." "Occupacio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulture et matrem omnium." [11] DE STUDIO SAPIENTUM Perscrutentur sapientes et investigent alta celi, lata terre, profunda maris. De singulis disputent, de cunctis pertractent, discant semper aut doceant. Et quid ex hac occupacione nisi laborem et dolorem et affliccionem spiritus invenient? Noverat hoc experimento qui dixerat: "Dedi cor meum ut scirem prudenciam atque doctrinam, errores et stulticiam, et agnovi quod hoc esset labor et affliccio spiritus, eo quod in multa sapiencia multa sit indignacio, et qui addit scienciam addit dolorem." Licet enim oporteat indagantem multis insudare vigiliis et invigilare sudoribus, vix tamen est quicquam tam vile, vix est tam facile, quod ad plenum intelligat, comprehendat ad liquidum, nisi forsan illud perfecte sciatur quod nichil scitur perfecte, quamquam ex hoc insolubilis redargucio consequatur. Quid ni? "Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitacio sensum multa cogitantem." Audi quid super hoc senciat Salomon: "Cuncte res difficiles; non potest eas homo explicare sermone." "Est homo, qui diebus ac noctibus sompnum non capit oculis et nullam operum Dei potest invenire racionem, et quanto plus laboraverit ad querendum, tanto minus inveniet." "Deficiunt ergo scrutantes scrutinium, quoniam accedit homo ad cor altum, et ex altabitur Deus." "Perscrutator enim maiestatis opprimetur a gloria." Qui magis intelligit magis dubitat, et ille videtur sibi plus sapere qui plus desipit. Pars, ergo, sciencie est scire quod nescias. Sa "Fecit autem Deus hominem rectum, et ipse se infinitis immiscuit questionibus." [12] DE VARIIS HOMINUM STUDIIS Currunt et discurrunt mortales per sepes et semitas, ascendunt montes, transcendunt colles, transvolant rupes, pervolant Alpes, transgrediuntur foveas, in grediuntur cavernas; rimantur viscera terre, profunda maris, incerta fluminis, opaca nemoris, invia solitudinis; exponunt se ventis, ymbribus, tonitruis et fulminibus, fluctibus et procellis, ruinis et precipiciis. Metalla cudunt et conflant, lapides sculpiunt et poliunt, ligna succidunt et dolant, telas ordiuntur et texunt, vestes incidunt et consuunt, edificant domos, plantant ortos, excolunt agros, pastinant vineas, succendunt clibanos, extruunt molendina, piscantur, venantur, et aucupantur. Meditantur et cogitant, consiliantur et ordinant, querelantur et litigant, diripiunt et furantur, decipiunt et mercantur, contendunt et preliantur, et innumera talia operantur ut opes congregent, ut questus multiplicent, ut lucra sectentur, ut honores adquirant, ut dignitates extollant, ut potestates extendant. Et hoc quoque labor et mentis affliccio. Si michi non creditur, Salomoni credatur: "Magnificavi," inquid, "opera mea: edificavi michi domos et plantavi vineas, feci ortos et pomoria et consevi ea cuncti generis arboribus. Extruxi michi piscinas aquarum ut irrigarem silvam lignorum germinancium, possedi servos et ancillas, multamque familiam habui, armenta quoque et magnas ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem. Coacervavi michi argentum et aurum et substancias regum et provinciarum. Feci michi cantores et cantatrices et delicias filiorum hominum, cyphos et urceolos in ministerio ad vina fundenda, et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem. Cumque me convertissem ad universa que fecerant manus mee et ad labores quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et affliccionem animi, et nichil permanere sub sole."

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
