# De Miseria Condicionis Humane 1.47-52

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.47 to 1.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.47

[21] DE INOPINATO DOLORE Semper mundane letitie tristicia repentina succedit, et quod incipit a gaudio desinit in merore. Mundana quippe felicitas multis amaritudinibus est respersa. Noverat hoc ille qui dixerat: "Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat." Experti sunt et hoc liberi Iob: qui cum "comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti," "repente vehemens ventus irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, que corruens universos oppressit." Merito pater aiebat: "Versa est in luctum cythara mea et organum meum in vocem flencium." "Melius est igitur ire ad domum luctus quam ad domum convii." Salubre consilium: "In die bonorum ne immemor sis malorum." "Memorare novissima tua, et in eternum non peccabis." [22] DE VICINITATE MORTIS Semper ultimus dies primus, et nunquam dies primus dies ultimus reputatur, cum tamen ita semper vivere deceat tanquam mori semper oporteat. Scriptum est enim: "Memor esto quia mors non tardat." Tempus preterit, et mors appropinquat. "Mille anni ante oculos morientis sicut dies hesterna, que preteriit." Semper enim futura nascuntur, semper presencia moriuntur, et quicquit est preteritum totum est mortuum. Morimur ergo semper dum vivimus, et tunc tantum desinimus mori cum desinimus vivere. Melius est mori vite quam vivere morti, quia nichil est vita mortalis nisi mors vivens. Salomon: "Laudavi magis mortuum quam viventem, et utroque feliciorem iudicavi qui necdum natus est." Vita velociter fugit et retineri non potest; mors autem instanter occurrit et impediri non valet. Hoc est illud mirabile, quod quanto plus crescit tanto magis decrescit, quia quanto plus vita procedit tanto magis ad mortem accedit. [23] DE TERRORE SOMPNIORUM Tempus quod quieti concessum est non conceditur esse quietum, nam terrent sompnia, visiones conturbant. Et licet non sint in veritate tristia vel terribilia seu laboriosa que sompniant sompniantes, tamen in veritate tristantur, terrentur, et fatigantur, in tantum ut et dormientes aliquando lacrimentur et evigilantes sepissime conturbentur. Si vero iocundum quid viderint, nichilominus evigilantes tristantur tanquam illud amiserint. Adverte quid super hoc dicat Eliphat Themanites: "In horrore visionis nocturne, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me et tremor, et omnia ossia mea perterrita sunt, et cum spiritus, me presente, transiret, inhorruerunt pili carnis mee." Considera Iob dicentem: "Si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebit me per sompnia et per visiones horrore concuciet." Nabugodonosor rex vidit sompnium quod eum valde perterruit, et visiones capitis eius conturbaverunt eum. Multas curas sequuntur sompnia, et ubi multa sompnia, plurime vanitates. Multos errare fescerunt sompnia et exciderunt sperantes in illis. Apparent enim sepe in sompniis turpes ymagines, ex quibus per illusiones nocturnas non solum caro polluitur, set et anima maculatur. Unde Dominus in Levitico: "Si sit," inquit, "inter vos homo qui nocturno polluitur sompnio, egrediatur extra castra et non revertatur priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regrediatur in castra."

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
