Latin
1.53 to 1.60
Innocent III, De Miseria Condicionis Humane 1.53-60
Not analysed yet
[24] DE COMPASSIONE O quanto dolore turbamur, quanto tremore concutimur, cum amicorum dampna sentimus, cum parentum pericula formidamus! Plus interdum sanus formidine quam infirmus egritudine perturbatur. Plus hic voluntarius affectu doloris quam is invitus effectu languoris affligitur. Verum est enim illud poeticum: "Res est solliciti plena timoris amor." Cuius pectus tam ferreum, cuius cor tam lapideum ut gemitus non exprimat, lacrimas non effundat, cum proximi vel amici morbum vel interitum intuetur, ut pacienti non compaciatur et dolentibus non condoleat? Ipse Iesus, cum vidisset Mariam et Iudeos qui cum ea venerant ad monumentum plorantes, infremuit spiritu, turbavit seipsum, et lacrimatus est, set eo pocius quod mortuum ad vite miserias revocabat. Sciat autem se culpabiliter durum et dure culpabilem, qui corporalem amici sui mortem deplorat et spiritualem anime sue mortem non deflet. [25] QUOD INNUMERE SUNT SPECIES EGRITUDINUM Nondum a seculis tot egritudinum genera, tot species passionum phisicalis potuit industria indagare quot humana fragilitas potuit tolerare. Tolerabilem dixerim morborum intoleranciam, aut intolerabilem dixerim toleranciam? Melius utrumque coniunxerim, nam intolerabilis est propter passionis acerbitatem et tolerabilis propter paciendi necessitatem. De die in diem magis ac magis humana natura corrumpitur, ita quod multa fuerunt olim experimenta salubria que propter defectum ipsius hodie sunt mortifera. Senuit iam mundus uterque, megacosmus et microcosmus, et quanto prolixius utriusque senectus producitur, tanto deterius utriusque natura turbatur. [26] DE SUBITIS INFORTUNIIS Subito, cum non suspicatur, infortunium accidit, calamitas irruit, morbus invadit, mors intercipit, quam nullus evadit. Ergo "ne glorieris in crastinum; ignoras enim quid superventura pariat dies." "Nescit homo finem suum, set sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit." [27] DE DIVERSIS GENERIBUS TORMENTORUM Quid dicam de miseris qui per innumera tormentorum genera perimuntur? Ceduntur fustibus et gladiis iugulantur, cremantur flammis et lapidibus obruuntur, discerpuntur ungulis et patibulis suspenduntur, torquentur unguibus et scorpionibus flagellantur, artantur vinculis et laqueis sugillantur, detruduntur carceribus et ieiuniis macerantur, precipitantur et submerguntur, excoriantur et distrahuntur, secantur et suffodiuntur. "Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem." Crudele iudicium, immane supplicium, triste spectaculum! Dantur in escam volatilibus celi, bestiis terre, piscibus maris. Heu, heu, heu, misere matres, que tam infelices filios genuistis!