# De Miseria Condicionis Humane 1.63-71

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.63 to 1.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.63

[29] DE PENA INNOCENTIS Nemo se confidat expertem a pena quia se novit immunem a culpa. Qui stat "videat ne cadat." Nam sepe dampnatur innocens et nocens absolvitur, punitur pius et impius honoratur, Iesus crucifigitur et Barrabas liberatur. Hodie vir quietus inutilis, vir religiosus ypocrita, vir simplex fatuus reputatur. "Deridetur enim iusti simplicitas, lampas contentpta apud cogitaciones divitum." INCIPIT SECUNDA PARS [1] Tria maxime solent homines affectare: opes, voluptates, honores. De opibus prava, de voluptatibus turpia, de honoribus vana procedunt. Hinc enim Iohannes apostolus ait: "Nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt, quia quicquid est in mundo concupiscencia carnis est et concupiscencia oculorum et superbia vite." Concupiscencia carnis ad voluptatem, concupiscencia oculorum ad opes, superbia vite pertinet ad honores. Opes generant cupiditatem et avariciam, voluptates pariunt gulam et luxuriam, honores nutriunt superbiam et iactanciam. [2] DE CUPIDITATE "Nichil est avaro scelestius et nichil iniquius quam amare pecuniam." Verbum est sapientis, quod confirmat Apostolus, dicens: "Qui volunt divites fieri incidunt in temptacionem et laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et nociva, que mergunt homines in interitum et perdicionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas." Hec sacrilegia committit et furta, rapinas exercet et predas, bella gerit et homicidia, symoniace vendit et emit, inique petit et recipit, iniuste negociatur et feneratur, instat dolis et imminet fraudibus, dissolvit pactum et violat iuramentum, corrumpit testimonium et pervertit iudicium. [3] DE INIQUIS MUNERIBUS Consule prophetam evangelicum Ysaiam: "Omnes," inquit, "diligunt munera, sequuntur retribuciones, pupillo non iudicant; causa vidue non ingreditur ad eos." Non ipsi precedunt retribuciones, quia iudicant amore pecunie. Semper enim sequuntur largicionem vel promissionem vel spem, et ideo pupillo non iudicant, a quo nichil largitur aut promittitur aut speratur. O principes infideles, socii furum qui diligitis munera, sequimini retribuciones! Nunquam excucietis manum a munere nisi prius excludatis cupiditatem a pectore. De vobis inquit propheta: "Principes eius quasi lupi rapientes predam, et avare sectantes lucra." "Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophete eius in pecunia divinabant." E contra per Moysen precepit Dominus in lege: "Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis, ut iudicent populum iusto iudicio, nec in alteram partem declinent. Nec accipiant personam nec munera, quia munera excecant oculos sapientum et mutant verba iustorum. Set iuste quod iustum est persequantur ut vivant." Duo dicit �� "iustum" et "iuste": quidam enim iuste quod iustum est, alii iniuste quod iniustum est; rursus quidam iniuste quod iustum est, alii iuste quod iniustum est persequuntur.

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
