Latin
1.76 to 1.85
Innocent III, De Miseria Condicionis Humane 1.76-85
Not analysed yet
[6] DE INSACIABILI DESIDERIO CUPIDORUM Ignis inextinguibilis cupiditas insaciabilis! Quis unquam cupidus primo fuit voto contentus? Cum adipiscitur quod optaverat, desiderat ampliora semper in habendis et nunquam in habitis finem constituit. "Insaciabilis est oculus cupidi; in partem iniquitatis non saciabitur." "Avarus non inplebitur pecunia, et qui amat pecunias fructus non capiet ex eis." Infernus et perdicio nunquam replentur, similiter et oculi hominum insaciabiles. "Sanguisuge due sunt filie dicentes: "Affer, affer"." Nam "crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit." [7] QUARE CUPIDUS SACIARI NON POTEST Vis, o cupide, scire quare semper es vacuus et nunquam impleris? Adverte: non est plena mensura que, quantumcumque contineat, adhuc capax est amplioris. Set humanus animus capax est Dei, quoniam qui adheret Deo unus spiritus est cum eo. Quantumlibet ergo contineat, nunquam est plenus nisi Deum habeat, cuius semper est capax. Si vis ergo, cupide, saciari, desinas esse cupidus, quia dum cupidus fueris saciari non poteris. Non est enim convencio lucis ad tenebras, neque Christi ad Belial, quia nemo potest Deo servire et mammone. [8] DE FALSO NOMINE DIVICIARUM O falsa diviciarum felicitas, que divitem veraciter efficit infelicem! Quid enim falsius quam opes mundi? Divicie nuncupantur? Opposita sunt esse divitem et egenum. At opes mundi non auferunt set afferunt egestatem. Magis enim sufficit modicum pauperi quam plurimum diviti, quoniam "ubi multe divicie, multi comedent eas." Quot et quantis magnates indigeant, ipsemet frequenter experior. Opes itaque non faciunt divitem, set egenum. [9] EXEMPLA CONTRA CUPIDITATEM Quam multos seduxit cupiditas! Quam plures perdidit avaricia! Balaam asella redarguit et pedes sedentis attrivit quia, captus cupiditate promissorum, disposuerat maledicere Israeli. Achor populus lapidavit quia tulit aurum et argentum de anathemate Iericho. Naboth interemptus est ut Achab vineam possideret. Gyezi lepra perfudit quia peciit et recepit argentum et vestes sub nomine Helysei. Iudas laqueo se suspendit quia vendidit et tradidit Christum. Ananiam et Saphiram subitanea mors extinxit quia de precio agri defraudaverunt apostolum. "Edificavit Tyrus municionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum. Set ecce, Dominus possidebit eam et percuciet in mari fortitudinem eius et hec igni devorabit." [10] DE INIQUA POSSESSIONE DIVICIARUM Verum est quod sapiens protestatur: "Multos perdidit aurum et argentum." "Qui aurum diligit non iustificabitur." Ve illis qui sectantur illud: "Ecce, ipsi peccatores, et habundantes in seculo optinuerunt divicias." Hinc Veritas ipsa precipiebat apostolis: "Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris," quia "sicut camelus non potest introire per foramen acus, ita difficile est divitem intrare in regnum celorum." Arta est enim via et angusta porta per quam itur et intratur ad vitam. Apostolus ergo, secutus regulam Veritatis, aiebat: "Argentum et aurum non est michi." "Ve ergo qui coniungitis domum ad domum et agrum ad agrum copulatis usque ad terminum loci." "Repleta est terra auro et argento, et non est finis thesaurorum eius." "Propter iniquitatem avaricie eius iratus sum et percussi eam."