# De Miseria Condicionis Humane 1.86-89

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.86 to 1.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.86

[11] DE LICITIS OPIBUS Ceterum Abraham dives fuit, Iob locuplex, David opulentus. Et tamen de Abraham inquit scriptura quia "credidit Deo et reputatum est ei ad iusticiam"; et de Iob quia "non erat ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo"; de David autem quia Dominus invenerit virum secundum cor suum. At isti fuerunt "quasi nichil habentes et omnia possidentes," secundum illud prophete: "Divicie si affluant, nolite cor apponere." Nos autem sumus omnia possidentes quasi nichil habentes, secundum illud psalmiste: "Divites eguerunt et esurierunt." Facilius enim invenies qui diligat divicias et non habeat quam qui habeat divicias et non diligat, quia difficile est esse in igne et non ardere, difficilius est possidere divicias et non amare. Audi prophetam: "A minore usque ad maiorem, omnes avaricie student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum." [12] DE INCERTITUDINE DIVICIARUM Omnis cupidus et avarus contra naturam nititur et molitur. Natura namque pauperem adducit in mundum; natura pauperem reducit a mundo. Nudum enim terra suscepit, et nudum terra suscipiet. Cupidus autem cupit et curat fieri dives in mundo. "Destruam," inquit, "horrea mea, et maiora faciam, et illuc congregabo omnia que nata sunt michi et omnia bona mea." Set "o stulte, hac nocte repetetur anima tua a te, que autem parasti cuius erunt?" "Thesaurizas, et ignoras cui congreges." "Dormierunt sompnum suum, et nichil invenerunt o mnes v iri d iviciarum in m anibus s uis ." "Dives, cum dormierit, nichil secum afferet; aperiet oculos suos et nichil inveniet." "Ne timueris ergo cum dives factus fuerit homo et cum multiplicata fuerit gloria domus eius; non enim, cum morietur, accipiet hec omnia, neque descendet cum eo gloria eius." Set "relinquent alienis divicias s uas , et s epulchra e orum d omus i llorum in eternum." Hinc eciam sapiens attestatur: "Qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat, et in bonis suis alius luxuriabitur." Proh dolor, quem habebat hostem dimittit heredem.

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
