# De Miseria Condicionis Humane 1.90-95

Innocent III, De Miseria Condicionis Humane, 1.90 to 1.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/de-miseria-condicionis-humane/1.90

[13] DE SOLLICITUDINE CUPIDORUM Cur ad congregandum quis instet cum stare non possit ille qui congregat? Nam "quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et nunquam in eodum statu permanet." Cur multa desideret cum pauca sufficiant? "Habentes," inquit, "victum et vestitum, his contenti sitis." Cur necessaria cum multa sollicitudine querat cum ipsa sine magna difficultate se offerant? Audi quid super hoc Veritas dicat: "Nolite solliciti esse, dicentes: "Quid manducabimus" aut "Quid b ibemus " a ut "Quo o periemur ?" Scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis. Querite ergo primum regnum Dei et iusticiam eius, et hec omnia adicientur vobis." "Nunquam enim vidi iustum derelictum nec s emen e ius q uerens p anem ." [14] DE AVARICIA "Tantalus sitit in undis, et avarus eget in opibus." Cui tantum est quod habet quantum est quod non habet, quia nunquam utitur adquisitis, set semper inhiat adquirendis. Salomon: "Est quasi dives cum nichil habeat, et est quasi pauper cum in multis diviciis sit." Avarus et infernus uterque comedit et non digerit, recipit et non reddit. Avarus nec pacientibus compatitur nec miseris miseretur, set offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum. Nam Deo retinet debita, proximo denegat necessaria, sibi subtrahit opportuna. Deo ingratus, proximo impius, sibi crudelis. "Viro cupido et tenaci sine racione est substancia, et homini livido ad quid aurum?" "Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Non iocundabitur in bonis suis." "Qui habet substanciam huius mundi et videt fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in ipso?" Non enim proximum suum diligit sicut seipsum �� quem inedia sinit perimi, egestate consumi; neque Deum diligit super omnia �� cui prefert aurum, preponit argentum. [15] QUOD AVARICIA DICATUR YDOLORUM SERVITUS Recte diffinit Apostolus: "Avaricia est idolorum servitus." Sicut enim ydolatra servit symulachro, sic avarus servit thesauro. Nam ille cultum ydolatrie diligenter amplificat, et iste cumulum pecunie libenter augmentat. Ille cum omni diligencia colit symulachrum, et iste cum omni cura custodit thesaurum. Ille spem ponit in ydolatria, et iste spem constituit in pecunia. Ille timet mutilare symulachrum, et iste timet minuere thesaurum.

---

Innocent III, DE MISERIA CONDICIONIS HUMANE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent1.html.
