# Dialogus Inter Deum et Peccatorem 1.17-22

Innocent III, Dialogus Inter Deum et Peccatorem, 1.17 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/dialogus-inter-deum-et-peccatorem/1.17

PECCATOR AD DEUM Quid ergo, piissime Domine, faciam ut redeas ad me, a quo te propter iniquitates meas, proh dolor! elongasti? ut sic intus existens respondeas invocanti, et salvus fiam, qui fueram a te derelictus, cum scriptum sit: "Longe a peccatoribus salus (Psal. CXVIII) ." DEUS AD PECCATOREM. Audi Scripturae sanctae consilium, et si feceris illud, reduces me statim ut invocantem exaudiam te ad hospitium tuum. Habe contritionem cordis, et dole fortiter, quia offendisti me peccatis tuis; juxta quod tibi et tibi similibus ait propheta: "Scindite corda vestra et non vestimenta vestra (Joel II) ." Item: "Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit (Psal. XXXIII) ." In ipsa quoque contritione propone constanter peccata tua sacerdoti veraciter confiteri, dicente propheta David: "Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI) ." In quo potes manifeste intelligere quam magna et quam incomparabilis sit clementia mea, quae ad tale propositum relaxat et dolet crimina universa. Concessa vero tibi copia confiteri, dicente propheta et clamante: "Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris (Isa. XLIII) ;" id ipsum Apostolo: "Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. V) ." Sed et Filius meus tanquam magni consilii angelus venit salvum facere populum suum a peccatis eorum, confessionem, quam apostolus suus expresse praecepit, significative et figurative mandans curatis a lepra corporali per ipsum: "Ite et ostendite vos sacerdotibus (Luc. XVII) ;" per haec innuens quod poenitens qui conteritur cum proposito confitendi, a sordibus peccatorum, in anima tanquam spirituali lepra mundatus est; quia cum poenae remanent debiti, ad confessionis sacramentum accedant humiliter, sacerdotum arbitrio se devote committant, et opere satisfaciant juxta illud quod sacerdotes mandaverint. PECCATOR AD DEUM. Magna est et ineffabilis, Domine, virtus contritionis per quam tu justificas impium, et de perverso bonum mirabiliter facis. Sed ego peccator eam mereri non possum, et nisi per infusionem gratiae tuae non potero illam aliquatenus obtinere. Quid enim illa contritio sit nescio, sed quod solius tuae gratiae donum sit non ignoro, a quo tanquam a Patre luminum descendit omne datum optimum et omne donum perfectum (Jac. I) . Cur autem, Domine, requiris a me ut per contritionem bonum me faciam, qualem me ipsum facere non possum? cum etiam tanquam reus et sordidatus eam mereri nequeam, nisi per inaestimabilem gratiam misericordiae tuae.

---

Innocent III, DIALOGUS INTER DEUM ET PECCATOREM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent2.html.
