Latin
1.23 to 1.26
Innocent III, Dialogus Inter Deum et Peccatorem 1.23-26
Not analysed yet
DEUS AD PECCATOREM. Noli errare vel te ipsum decipere; non enim requiro a te ut te facias bonum, qualem te scio facere non posse, cum hoc sit in me; sed ut applicando liberum arbitrium tuum ad me, divina super beneficia meditando, reddas te mihi habilem. Quod si feceris, cum hoc sit in te, indubitanter gratiae meae recipies influxionem, quam semper de bonitate mea paratus sum dare cuilibet eam efficaciter volenti recipere; quamvis habilitas illa non de merito, sed de congruo infusionem gratiae meae praecedat in peccatore. Unde Augustinus: "Praecedit quoddam in peccatoribus, qui licet non justificentur, digni tamen justificationibus et habiles inveniuntur." Sic est in eo qui clausos habet oculos, a quo nihil exigitur ut videant, nisi tantum illud quod in eo est posse facere, scilicet oculos aperire, cum exterius parata sit claritas solis, quae protinus ad videndum apertos oculos illustrabit. Tali exemplo considera manifeste quod ad infundendum se homini divina gratia sit parata, solius habilitatis in eo requiritur congruentia per liberi arbitrii applicationem inventa. PECCATOR AD DEUM. Evidenter agnosco, Domine, quod mirabiliter informat et erudit me inscrutabilis altitudo scientiae tuae. Meditabor ergo sollicite beneficia tua, piissime Deus, quibus multipliciter obligasti me, dirigens intellectum meum et applicans tenuiter prout possum sicut terra sine aqua tibi, si forte per hujusmodi cogitationes congruum me, pater misericordiarum, invenias cui rorem gratiae tuae quam non merui dignanter infundas, cujus etiam adminiculo valeam excitatus ad bonum de commissis impietatibus meis sufficienter in corde atteri, cum proposito easdem humiliter confitendi. Quamvis haec ipsa meditatio beneficiorum tuorum sine te menti meae innasci non possit ex me, dicente Apostolo: "non sumus sufficientes aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III) ." Verumtamen miser ego quid faciam, quia compunctus ex gratia tua propono saepius confiteri; sed multa occurrunt mihi, quae me impediunt et revocant ab exsecutione propositi? Primum impedimentum est verecundia magna quae tota die contra me est, et confusio vultus mei quae operuit me. Dispono multoties ad sacerdotem accedere, sed quia valde pudenda sunt quae commisi, declino a tali proposito prae pudore. Multoties sacerdotem adire disposui, sed et iniquitatem meam devote revelaturus adivi, et cum pedibus ejus assisterem, stimulante me conscientia mea, irruit super me confusio repentina, et turbatus in seipso spiritus meus fluctuare coepit et dicere: Heu quid agam? referamne scelus? poterone referre? Sicque praevalente in me verecundia mea, confessione postposita, sine medicamento salutis a poenitentiali foro recessi, corruptaeque sunt et deteriores effectae cicatrices meae a facie insipientiae meae.