# Dialogus Inter Deum et Peccatorem 1.27-30

Innocent III, Dialogus Inter Deum et Peccatorem, 1.27 to 1.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/dialogus-inter-deum-et-peccatorem/1.27

DEUS AD PECCATOREM. Stultus nimis et indiscretus argueris fore, dum sicut luna mutaris, et confiteri peccata tua prae verecundia et pudore dimittis. Laudabile est si confunderis et invadit te pudor, quando ad memoriam tuam scelera tua reducis, Jeremia propheta dicente: "Confusus sum et erubui, quia sustinui opprobrium adolescentiae meae (Jer. XXXI) ." Sed cavere debes omnino, ne talis sit verecundia quae te revocet a confessione peccati; quia ejusmodi confusio reatum accumulat, non diminuit, cum poenitentem non sinit confitendo detegere quod commisit. Est confusio adducens gloriam, et est confusio adducens reatum; nam culpabilis est si confessionem excludit, laudanda si sic pudet, ut etiam confitendi comes existat, jactantiae siquidem potius quam devotionis signum exponere sine rubore peccatum. Cur autem insipiens pudet te dicere semel, quod non puduit commisisse frequenter? Loquere tamen ante, si tentaris, et dicito: Non erubescam Deo in ministro suo, qui mei similis homo mortalis est, confiteri quod non potest ab oculis majestatis suae abscondi. Non erubescam homini reatum meum exponere in vita praesenti, quem si non detexero ei, scio fore omnibus manifestum in die judicii. Si autem hic illum revelavero, Deus illum conteget et abscondet de inaestimabili bonitate, et faciet me de numero beatorum, "quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI) ." PECCATOR AD DEUM Confortasti me, Domine, verbis tuis et corroborasti sermonibus sanctis, et non prae verecundia jam dimittam quando ad ministrum tuum excessus meos per confessionem revelaturus accedam. Sed aliud est, mi Domine, quod ne confitear magnum mihi praestat obstaculum, scilicet timor poenae. Peccavi, Domine, super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea; quare timeo valde ad confessionem accedere, quia si juxta quantitatem culpae injungenda est quantitas poenae, tanta potero satisfactionis sarcina praegravari, quae juxta meorum aestimationem reatuum mihi debebit imponi, quod si longissimo tempore viverem, eam explere miserrimus non valeam.

---

Innocent III, DIALOGUS INTER DEUM ET PECCATOREM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent2.html.
