# Dialogus Inter Deum et Peccatorem 1.33-36

Innocent III, Dialogus Inter Deum et Peccatorem, 1.33 to 1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/innocent-iii/dialogus-inter-deum-et-peccatorem/1.33

PECCATOR AD DEUM. Jucunda sunt, Domine, eloquia tua servo tuo, super mel et favum ori meo dulciora (Psal. CXVIII) , licet indignus sum altitudinem inspicere. Non dedigneris adhuc, supplico, sustinere quid modicum insipientiae meae. Ecce, Domine, jam non impediet in me confessionem pudor culpae vel timor poenae. Sed est aliud quod retardat me modicum, imo revocat a confessione cor meum, temporalium scilicet rerum affectus vel desiderium. Considero apud me ipsum et colloquor menti meae: si delicta mea confessus fuero sacerdoti, forsitan injunget mihi ut Hierosolymam proficiscar, vel laborem alicujus peregrinationis assumam vel saltem ut ecclesias visitem, et in eis diutius vacaturus orationes frequentem; et possem interim temporalibus lucris insistere, et acquisitionibus multis et mihi et meis hujus mundi substantiam ampliare; sed si qua penes me sint, oportebit minui potius quam augeri, donec assumpta peregrinatio valeat peragi, vel quandiu spiritualibus exercitiis me contigerit occupari. Quapropter utilius est mihi a confessione desistere, quam acquisitionis mundanae studium impedire. DEUS AD PECCATOREM. Vana est cogitatio illa, imo tentatio Satanae, quae te apprehendit. Ut autem cogitationem illam procul a te expellas, recordare quod Scriptura evangelica proclamat: "Vae praegnantibus et nutrientibus in illa die (Matth. XXIV) ." Praegnantes quidem sunt animae perversae, quae per illicita desideria temporalium, vel alicujus iniquitatis consensum, tanquam a diabolo malitiae semine injecto mente concipiunt. Nutrientes vero animae dicuntur illae quae terrenas delicias non desinunt per avaritiam cumulare, vel de perpetratis iniquitatibus, delectabiliter perseverantes in eis, differunt poenitere. Veniet procul dubio mors super illos, et descendent in infernum viventes, quoniam nequitia in hospitiis et in medio mentis eorum. Certe si sane saperes, quando te ad sui concupiscentiam res istae mundanae sollicitant, meditari deberes quia quaecunque concupiscibilia videntur in mundo, sunt transitoria; quae vero a Deo promittuntur, aeterna; ista terrena, illa coelestia; ista modica, illa magna; illa mentita, illa certa; ista infima, illa superna; ista minima, illa maxima; ista cum labore acquiruntur, cum timore et sollicitudine conservantur, cum dolore et angustia amittuntur. Licet autem in his acquirendis sit labor, quia "regnum coeleste vim patitur et violenti rapiunt illud (Matth. XI) ," de ipsorum tamen custodia nullo modo possessores eorum pungi possunt sollicitudinum stimulo, nec dolore torqueri de ipsorum amissione vel damnatione, quia "ibi aerugo vel tinea non demolitur, nec fures effodiunt et furantur (Matth. VI) ."

---

Innocent III, DIALOGUS INTER DEUM ET PECCATOREM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/innocent2.html.
