Latin
Lines 1.15-1.6
Inquisitio, An Eleventh-century Inquisition Of St. Augustine's, Canterbury 1.15-6
Not analysed yet
Sellinge manerium sci Augustini tempore regis Edwardi se defendebat pro vij. solinis et valet xv. libras.
Rotinge manerium sci Augustini tempore regis Edwardi se defendebat pro dimidio iugo et modo tenet illud quidam villanus de abbate et est appreciatum xl. solidos.
Keningtune sci Augustini tempore regis Edwardi se defendebat pro iiij. solinis et cum hiis solinis habet adhuc scs Augustinus unum iugum in dominio quod nunquam scotavit et est appreciatum inter totum x. libras sed tamen habet abbas quinquaginta solidos plus.
Hic incipit Burewarelest.
De civitate Canterburie. Rex Edwardus [habuit] in dominio li. burgenses qui reddebant iij. libras et vij. solidos et v. denarios de gablo. Et in eadem civitate fuerunt cc. et xij. homines de quibus Rex habebat sacam et socam et tria molendina quae reddebant Regi xlij. solidos de gablo. et viij. agri prati unde pascebantur equi regis euntes et redeuntes et mille agri minute silve unde homines patrie et burgenses civitatis reddebant preposito Regis xx. solidos, et teloneus panis reddebat xx. solidos.
Et si extranei mercatores veniebant in civitatem et accipiebant hospicium in terra Sce trinitatis vel sci Augustini tunc habebant sui prepositi. Sed fuit quidam prepositus nomine Brimannus qui per totam terram civitatis accepit omnes consuetudines et teloneum iniuste, de quo fecerunt monachi clamorem regi Willelmo qui precepit ut inde fuisset ante episcopum Baiocensem et ante Hugonem de Mundfort et Comitem Ow et Ricardum filium Gisleberti qui eum iurare fecerunt ut de hac re verum diceret, quibus post iusiurandum dixit quod verum teloneum habebat acceptum per totam civitatem sed iniuste de terra sce Trinitatis vel sci Augustini.
De molendinis vero que sunt infra muros civitatis si ex utrisque partibus aque ambe ripe sunt unius senioris tunc exclusam et molendinum potest mutare quo voluerit, ita tamen ut alterius molendino non noceat: et de rota molendini in spatio ij. particularum potest deliberare vj. animantes vel retro propter emendacionem molendini et ut dictum est alterius senioris molendino non noceat. Et si ex una parte aque est ripa unius senioris et alterius ex altera, tunc non potest ulla edificatio vel mutatio excluse sine licentia illius cuius est altera pars ripe et ex spatio duarum particularum in antea est aqua in dominio regis.