# An Eleventh-century Inquisition Of St. Augustine's, Canterbury 1.7-14

Inquisitio, An Eleventh-century Inquisition Of St. Augustine's, Canterbury, Lines 1.7-1.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/inquisitio/an-eleventh-century-inquisition-of-st-augustine-s-canterbury/1.7

Newentune manerium tenuit Sindgar de regina eaditha tempore regis Edwardi se defendit pro vij. solinis et dimidio et modo tenet illud Albertus et est appreciatum xxxvij. lib. Et hoc quod Archiepiscopus habet est appreciatum vj. li. et quod episcopus Baiocensis habet valet lx. solid. et Godefridus habet unum iugum de episcopo Baiocensi et valet x. solid. et Adam filius huberti habet tantum silvae quae valet xl. den. Et due mansiones sunt in roucestre quas episcopus Baiocensis tenuit quae reddunt huic manerio duos solid.
De isto manerio diracionavit scs Augustinus et abbas scotlandus viij. prebendas et ecclesiam cum omnibus terris et consuetudinibus ad illas pertinentibus tempore regis Willelmi primi.
Wilrentun manerium est de cibo monachorum sci augustini tempore regis Edwardi defendit se pro uno solino et est appreciatum iiij. lib.
Badlesmere manerium tenuit godrich Wisce de rege Edwardo et defendit se pro uno solino et modo tenet illud anfridus de episcopo Baiocensi et est appreciatum iiij. libras. Hoc idem manerium reclamant monachi sci Augustini per cartam et sigillum regis Edwardi.
Dernedale manerium sci Augustini tempore regis Edwardi et defendit se pro dimidio solino et modo tenet illud Adam de abbate ad gablum et valet xx. solidos.
Ethemesisfelde manerium sci Augustini tempore regis Edwardi defendit se pro uno solino modo tenet illud ascetillus mareschallus de abbate et valet xl. solidos.
Schellingehelde est manerium sci Augustini tempore regis Edwardi se defendit pro dimidio solino et modo tenet illud annfridus masculus clericus de abbate et valet xxx. solidos.
Rapetune manerium sci Augustini tempore regis Edwardi se defendit pro uno solino et modo tenet illud Ansierus de abbate et abbas dedit sibi ad huc tres villanos cum ij. iugis terre et est appreciatum iiij. libras et v. solidos.

---

Inquisitio, AN ELEVENTH-CENTURY INQUISITION OF ST. AUGUSTINE'S, CANTERBURY. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/inquisitio.html.
