Latin
101
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 101
Unproofread scanNot analysed yet
Evenit hoc ex eo, quòd Mathematici vocabula. quibus utuntur, perspicuis &omnem ambiguitatem excludentibus definitionibus explicant; vel, ut meliùs dicam, conceptus illi suos nominibus efferunt propriis, adaequatis, significationis certae &invariabilis; ita quidem ut exaudito rei propositae nomine respondens ei conceptus se centinenter objiciat animo, neque de qua re quidvis affirmetur aut negetur, ulla suboriatur dubitatio, vel controversia; quod ad propositionum certitudinem nemo non videt quantopere conducat. In aliis verò disciplinis, ut notionum obscuritas, intricatio, confusio; sic &ambiguitas atque inconstantia vocabulorum in fignificando magnam parit ac infert necessariò conclusionum caliginem &incertitudinem. Nam quae usurpant nominum definitiones ut plurimum negligunt, &locutiones saepiùs adhibent improprias &metaphoricas, tum alio &alio sensu eadem vocabula accipiunt; diversi saltem authores ipsa variè sumunt, &diversimodè describunt, suaeque quisque significationi, vel descriptioni suas conclusiones accommodat: Unde propositionum non tantùm incertitudo, sed &repugnantia subnascatur necesse est; inde veritatis contemplar tio degenerat in disputationem, disputatio definit in meram λογομαχίαν; cùm in verborum indefinita significatione potissima pars versetur controversiae.