# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 101

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/101

Evenit hoc ex eo, quòd Mathematici vocabula. quibus utuntur, perspicuis & omnem ambiguitatem excludentibus definitionibus explicant; vel, ut meliùs dicam, conceptus illi suos nominibus efferunt propriis, adaequatis, significationis certae & invariabilis; ita quidem ut exaudito rei propositae nomine respondens ei conceptus se centinenter objiciat animo, neque de qua re quidvis affirmetur aut negetur, ulla suboriatur dubitatio, vel controversia; quod ad propositionum certitudinem nemo non videt quantopere conducat. In aliis verò disciplinis, ut notionum obscuritas, intricatio, confusio; sic & ambiguitas atque inconstantia vocabulorum in fignificando magnam parit ac infert necessariò conclusionum caliginem & incertitudinem. Nam quae usurpant nominum definitiones ut plurimum negligunt, & locutiones saepiùs adhibent improprias & metaphoricas, tum alio & alio sensu eadem vocabula accipiunt; diversi saltem authores ipsa variè sumunt, & diversimodè describunt, suaeque quisque significationi, vel descriptioni suas conclusiones accommodat: Unde propositionum non tantùm incertitudo, sed & repugnantia subnascatur necesse est; inde veritatis contemplar tio degenerat in disputationem, disputatio definit in meram λογομαχίαν; cùm in verborum indefinita significatione potissima pars versetur controversiae.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
