Latin
103
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 103
Unproofread scanNot analysed yet
In reliquis verò disciplinis, quae ad alias astruendas sumuntur &inserviunt pronunciata, vel plerunque quoad universalitatem suam infirmari possunt instantiis contrariis; &propterea, nè falsitatis arguantur, exceptiones nonnullas, limitationes, seu distinctiones requirunt; vel non admittuntur nisi precario, nec audientis consensum extorquent, vel ulterioris indigent confirmationis, aut explicationem prolixiorem desiderant quo fit, ut ox illis elici nulla possit universaliter vera, manifesta, indubitata &invicta conclusio; nec fundamentis adeò lubricis &vacillantibus ulla superextruatur stabilis &inconcussa demonstratio, cui nemo contrà hiscere audeat, aut refragari. Nempe talibus ex pronunciatis; natura nihil facit frustra; omnia appetunt bonum; nihil dat quod non habet; quid obsecro firmi vel certi deducatur? Quot ex illis, modicam impendendo subtilitatem, sibi contradictorias propositiones inferre licet, inferre solent argutiarum opifices? Quibus nimirum extricandis &inter se concihandis distinctiunculas comminisci necesse habent innumeras (mirificas illas plerunque) dibzy G Google que) è quibus resultat concertatio multa, nulla conflatur demonstratio. Huic affinis est alia ratio, 4.