# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 103

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/103

In reliquis verò disciplinis, quae ad alias astruendas sumuntur & inserviunt pronunciata, vel plerunque quoad universalitatem suam infirmari possunt instantiis contrariis; & propterea, nè falsitatis arguantur, exceptiones nonnullas, limitationes, seu distinctiones requirunt; vel non admittuntur nisi precario, nec audientis consensum extorquent, vel ulterioris indigent confirmationis, aut explicationem prolixiorem desiderant quo fit, ut ox illis elici nulla possit universaliter vera, manifesta, indubitata & invicta conclusio; nec fundamentis adeò lubricis & vacillantibus ulla superextruatur stabilis & inconcussa demonstratio, cui nemo contrà hiscere audeat, aut refragari. Nempe talibus ex pronunciatis; natura nihil facit frustra; omnia appetunt bonum; nihil dat quod non habet; quid obsecro firmi vel certi deducatur? Quot ex illis, modicam impendendo subtilitatem, sibi contradictorias propositiones inferre licet, inferre solent argutiarum opifices? Quibus nimirum extricandis & inter se concihandis distinctiunculas comminisci necesse habent innumeras (mirificas illas plerunque) dibzy G Google que) è quibus resultat concertatio multa, nulla conflatur demonstratio. Huic affinis est alia ratio, 4.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
