# Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 105

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones, 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/isaac-barrow/mathematicae-professoris-lucasiani-lectiones/105

Cujusmodi hypotheuum cuilibet, etsi ingeniosè confictae, nemo ferè tam simplex est aut credulus ut statim consentiat, aut à seipso protinus impetret concedere, non modò quòd vera sit, at verò quòd omnino possibilis, aut saltem aliquatenus probabilis; cùm multae paulisper attendenti se difficultates objiciant, fidem distinentes, aut obruentes. Et illorum, qui talia sibi plurima, perfrictâ fronte, obstinata mente, condonari volunt quis non importunitatem repellat, in verecundiam aversetur? Saltem ejusmodi fluxis arenis quis solidam inniti putet demonstrationis fabricam? Aocedit his, 5. Quòd Mathematici non tantùm pronunciata manifestè vera praemittunt, & hypotheses adsumunt liquido possibiles: at in utroque genere strictissiArist. I. Post. cap. 25. mam paucitatem affectant, Ἐστὶ γὰρ αυτη ἡ ἀπόδειξις vel potiùs efflictim depereβελτίων ⟨τῶν ἄλλαιν unt. Axiomata praemittunt ἀυτῶν ὑπαρχόντων) inquam, paucissima; parcisἐξ ἐλαττόνων ἀιτημάτων, simè quidvis petunt, adsuἢ ὑποδέσεων, ἢ προτάmunt, aut praesupponunt. σεων· Εἰ γὰρ γνωριμοι Est enim tenerrimae frontis; ὁμοίως, τὸ σά τῶν γνῶ& stomachi robustissimi, puναι διὰ τούτων ὑπάρξει· dentissimum genus homiΤοῦτο δʼ ἀιρετώτερον. num, & taedii patientissimum. Quem vis concoquere malunt laborem in dictis suis demonstrandis, quàm assensum gratuitum emendicare, vel nimiam auditorum liberalitatem experiri. Proprii ratiocinii virtuti, non alienae facilitati deberi volunt conclusionum suarum evidentiam & firmitatem. Solertiâ suâ dignum arbitrantur è tenui forte mirifice tandem locupletes evadere; ab exili radice in immensam scientiae proceritatem excrescere; super angusto fundamine vastam, nec minùs firmam erigere molem conclusionum. Per longas igitur ambages morosiùs & prolixiùs aliquas propositiones, alioquin facillimas, deducere latagunt, eo quod à multiplicando postulatorum & axiomatum numero vehementer abhorreant.

---

Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
